| Iam, ut haec omnia reperire ac perscrutari solitus sit, | 2.4.30.1 |
| iudices, est operae pretium cognoscere. Cibyratae sunt | |
| fratres quidam, Tlepolemus et Hiero, quorum alterum | |
| fingere opinor e cera solitum esse, alterum esse pictorem. | |
| Hosce opinor, Cibyrae cum in suspicionem venissent suis | 5 |
| civibus fanum expilasse Apollinis, veritos poenam iudici ac | |
| legis domo profugisse. Quod Verrem artifici sui cupidum | |
| cognoverant tum, cum iste, id quod ex testibus didicistis, | |
| Cibyram cum inanibus syngraphis venerat, domo fugientes | |
| ad eum se exsules, cum iste esset in Asia, contulerunt. | 10 |
| Habuit eos secum illo tempore et in legationis praedis | |
| atque furtis multum illorum opera consilioque usus est. | |
| Hi sunt illi quibus in tabulis refert sese Q. Tadius 'dedisse | 31.1 |
| iussu istius, Graecis pictoribus'. Eos iam bene cognitos | |
| et re probatos secum in Siciliam duxit. Quo posteaquam | |
| venerunt, mirandum in modum (canis venaticos diceres) | |
| ita odorabantur omnia et pervestigabant ut, ubi quidque | 5 |
| esset, aliqua ratione invenirent. Aliud minando, aliud polli- | |
| cendo, aliud per servos, aliud per liberos, per amicum aliud, | |
| aliud per inimicum inveniebant; quicquid illis placuerat, | |
| perdendum erat. Nihil aliud optabant quorum poscebatur | |
| argentum nisi ut id Hieroni et Tlepolemo displiceret. | 10 |
| Verum mehercule hoc, iudices, dicam. Memini Pam- | 32.1 |
| philum Lilybitanum, amicum et hospitem meum, nobilem | |
| hominem, mihi narrare, cum iste ab sese hydriam Boethi | |
| manu factam praeclaro opere et grandi pondere per pote- | |
| statem abstulisset, se sane tristem et conturbatum domum | 5 |
| revertisse, quod vas eius modi, quod sibi a patre et a mai- | |
| oribus esset relictum, quo solitus esset uti ad festos dies, | |
| ad hospitum adventus, a se esset ablatum. 'Cum sederem,' | |
| inquit, 'domi tristis, accurrit Venerius; iubet me scyphos | |
| sigillatos ad praetorem statim adferre. Permotus sum,' | 10 |
| inquit; 'binos habebam; iubeo promi utrosque, ne quid | |
| plus mali nasceretur, et mecum ad praetoris domum ferri. | |
| Eo cum venio, praetor quiescebat; fratres illi Cibyratae | |
| inambulabant. Qui me ubi viderunt, "Vbi sunt, Pam- | |
| phile," inquiunt, "scyphi?" Ostendo tristis; laudant. | 15 |
| Incipio queri me nihil habiturum quod alicuius esset preti | |
| si etiam scyphi essent ablati. Tum illi, ubi me conturbatum | |
| vident, "Quid vis nobis dare ut isti abs te ne auferantur?" | |
| Ne multa, HS mille me,' inquit, 'poposcerunt; dixi me | |
| daturum. Vocat interea praetor, poscit scyphos.' Tum | 20 |
| illos coepisse praetori dicere putasse se, id quod audissent, | |
| alicuius preti scyphos esse Pamphili; luteum negotium esse, | |
| non dignum quod in suo argento Verres haberet. Ait ille | |
| idem sibi videri. Ita Pamphilus scyphos optimos aufert. |