| Et mehercule ego antea, tametsi hoc nescio quid nugato- | 2.4.33.1 |
| rium sciebam esse, ista intellegere, tamen mirari solebam | |
| istum in his ipsis rebus aliquem sensum habere, quem | |
| scirem nulla in re quicquam simile hominis habere. Tum | |
| primum intellexi ad eam rem istos fratres Cibyratas fuisse, | 5 |
| ut iste in furando manibus suis oculis illorum uteretur. | |
| At ita studiosus est huius praeclarae existimationis, ut putetur | |
| in hisce rebus intellegens esse, ut nuper—videte hominis | |
| amentiam: posteaquam est comperendinatus, cum iam pro | |
| damnato mortuoque esset, ludis circensibus mane apud | 10 |
| L. Sisennam, virum primarium, cum essent triclinia strata | |
| argentumque expositum in aedibus, cum pro dignitate | |
| L. Sisennae domus esset plena hominum honestissimorum, | |
| accessit ad argentum, contemplari unum quidque otiose et | |
| considerare coepit. Mirari stultitiam alii, quod in ipso | 15 |
| iudicio eius ipsius cupiditatis cuius insimularetur suspicio- | |
| nem augeret, alii amentiam, cui comperendinato, cum tam | |
| multi testes dixissent, quicquam illorum veniret in mentem. | |
| Pueri autem Sisennae, credo, qui audissent quae in istum | |
| testimonia essent dicta, oculos de isto nusquam deicere | 20 |
| neque ab argento digitum discedere. Est boni iudicis | 34.1 |
| parvis ex rebus coniecturam facere unius cuiusque et cupi- | |
| ditatis et continentiae. Qui reus, et reus lege comperen- | |
| dinatus, re et opinione hominum paene damnatus, temperare | |
| non potuerit maximo conventu quin L. Sisennae argentum | 5 |
| tractaret et consideraret, hunc praetorem in provincia quis- | |
| quam putabit a Siculorum argento cupiditatem aut manus | |
| abstinere potuisse? | |
| Verum ut Lilybaeum, unde digressa est oratio, rever- | 35.1 |
| tamur, Diocles est, Pamphili gener, illius a quo hydria | |
| ablata est, Popilius cognomine. Ab hoc abaci vasa omnia, | |
| ut exposita fuerunt, abstulit. Dicat se licet emisse; etenim | |
| hic propter magnitudinem furti sunt, ut opinor, litterae | 5 |
| factae. Iussit Timarchidem aestimare argentum, quo modo | |
| qui umquam tenuissime in donationem histrionum aesti- | |
| mavit. Tametsi iam dudum ego erro qui tam multa de | |
| tuis emptionibus verba faciam, et quaeram utrum emeris | |
| necne et quo modo et quanti emeris, quod verbo transigere | 10 |
| possum. Ede mihi scriptum quid argenti in provincia | |
| Sicilia pararis, unde quidque aut quanti emeris. Quid fit? | 36.1 |
| Quamquam non debebam ego abs te has litteras poscere; | |
| me enim tabulas tuas habere et proferre oportebat. Verum | |
| negas te horum annorum aliquot confecisse. Compone | |
| hoc quod postulo de argento, de reliquo videro. 'Nec | 5 |
| scriptum habeo nec possum edere.' Quid futurum igitur | |
| est? quid existimas hosce iudices facere posse? Domus | |
| plena signorum pulcherrimorum iam ante praeturam, multa | |
| ad villas tuas posita, multa deposita apud amicos, multa | |
| aliis data atque donata; tabulae nullum indicant emptum. | 10 |
| Omne argentum ablatum ex Sicilia est, nihil cuiquam quod | |
| suum dici vellet relictum. Fingitur improba defensio, prae- | |
| torem omne id argentum coemisse; tamen id ipsum tabulis | |
| demonstrari non potest. Si, quas tabulas profers, in his | |
| quae habes quo modo habeas scriptum non est, horum | 15 |
| autem temporum cum te plurimas res emisse dicis tabulas | |
| omnino nullas profers, nonne te et prolatis et non prolatis | |
| tabulis condemnari necesse est? |