| Tu a M. Coelio, equite Romano, lectissimo adulescente, | 2.4.37.1 |
| quae voluisti Lilybaei abstulisti, tu C. Cacuri, prompti | |
| hominis et experientis et in primis gratiosi, supellectilem | |
| omnem auferre non dubitasti, tu maximam et pulcherrimam | |
| mensam citream a Q. Lutatio Diodoro, qui Q. Catuli bene- | 5 |
| ficio ab L. Sulla civis Romanus factus est, omnibus scienti- | |
| bus Lilybaei abstulisti. Non tibi obicio quod hominem | |
| dignissimum tuis moribus, Apollonium, Niconis filium, | |
| Drepanitanum, qui nunc A. Clodius vocatur, omni argento | |
| optime facto spoliasti ac depeculatus es; taceo. Non enim | 10 |
| putat ille sibi iniuriam factam, propterea quod homini iam | |
| perdito et collum in laqueum inserenti subvenisti, cum pupillis | |
| Drepanitanis bona patria erepta cum illo partitus es; gaudeo | |
| etiam si quid ab eo abstulisti, et abs te nihil rectius factum | |
| esse dico. A Lysone vero Lilybitano, primo homine, apud | 15 |
| quem deversatus es, Apollinis signum ablatum certe non | |
| oportuit. Dices te emisse. Scio, HS mille. 'Ita opinor.' | |
| Scio, inquam. 'Proferam litteras.' Tamen id factum non | |
| oportuit. A pupillo Heio, cui C. Marcellus tutor est, a quo | |
| pecuniam grandem eripueras, scaphia cum emblematis | 20 |
| Lilybaei utrum empta esse dicis an confiteris erepta? | |
| Sed quid ego istius in eius modi rebus mediocris iniurias | 38.1 |
| colligo, quae tantum modo in furtis istius et damnis eorum | |
| a quibus auferebat versatae esse videantur? Accipite, si | |
| vultis, iudices, rem eius modi ut amentiam singularem et | |
| furorem iam, non cupiditatem eius perspicere possitis. | 5 |
| Melitensis Diodorus est, qui apud vos antea testimonium | |
| dixit. Is Lilybaei multos iam annos habitat, homo et | |
| domi nobilis et apud eos quo se contulit propter virtutem | |
| splendidus et gratiosus. De hoc Verri dicitur habere eum | |
| perbona toreumata, in his pocula quaedam, quae Thericlia | 10 |
| nominantur, Mentoris manu summo artificio facta. Quod | |
| iste ubi audivit, sic cupiditate inflammatus est non solum | |
| inspiciendi verum etiam auferendi ut Diodorum ad se vo- | |
| caret ac posceret. Ille, qui illa non invitus haberet, re- | |
| spondit Lilybaei se non habere, Melitae apud quendam pro- | 15 |
| pinquum suum reliquisse. Tum iste continuo mittit ho- | 39.1 |
| mines certos Melitam, scribit ad quosdam Melitensis ut ea | |
| vasa perquirant, rogat Diodorum ut ad illum propinquum | |
| suum det litteras; nihil ei longius videbatur quam dum | |
| illud videret argentum. Diodorus, homo frugi ac diligens, | 5 |
| qui sua servare vellet, ad propinquum suum scribit ut iis | |
| qui a Verre venissent responderet illud argentum se paucis | |
| illis diebus misisse Lilybaeum. Ipse interea recedit; abesse | |
| a domo paulisper maluit quam praesens illud optime factum | |
| argentum amittere. Quod ubi iste audivit, usque eo com- | 10 |
| motus est ut sine ulla dubitatione insanire omnibus ac | |
| furere videretur. Quia non potuerat eripere argentum ipse | |
| Diodoro, erepta sibi vasa optime facta dicebat; minitari | |
| absenti Diodoro, vociferari palam, lacrimas interdum non | |
| tenere. Eriphylam accepimus in fabulis ea cupiditate ut, | 15 |
| cum vidisset monile, ut opinor, ex auro et gemmis, pulchri- | |
| tudine eius incensa salutem viri proderet. Similis istius | |
| cupiditas, hoc etiam acrior atque insanior, quod illa cupie- | |
| bat id quod viderat, huius libidines non solum oculis sed | |
| etiam auribus excitabantur. | 20 |