| Conquiri Diodorum tota provincia iubet: ille ex Sicilia | 2.4.40.1 |
| iam castra commoverat et vasa collegerat. Homo, ut aliquo | |
| modo in provinciam illum revocaret, hanc excogitat ratio- | |
| nem, si haec ratio potius quam amentia nominanda est. | |
| Apponit de suis canibus quendam qui dicat se Diodorum | 5 |
| Melitensem rei capitalis reum velle facere. Primo mirum | |
| omnibus videri Diodorum reum, hominem quietissimum, ab | |
| omni non modo facinoris verum etiam minimi errati suspi- | |
| cione remotissimum; deinde esse perspicuum fieri omnia illa | |
| propter argentum. Iste non dubitat iubere nomen referri, | 10 |
| et tum primum ut opinor istum absentis nomen recepisse. | |
| Res clara Sicilia tota, propter caelati argenti cupiditatem | 41.1 |
| reos fieri rerum capitalium, neque solum reos fieri, sed | |
| etiam absentis. Diodorus Romae sordidatus circum pa- | |
| tronos atque hospites cursare, rem omnibus narrare. Lit- | |
| terae mittuntur isti a patre vehementes, ab amicis item, | 5 |
| videret quid ageret de Diodoro, quo progrederetur; rem | |
| claram esse et invidiosam; insanire hominem, periturum | |
| hoc uno crimine, nisi cavisset. Iste etiam tum patrem, si | |
| non in parentis, at in hominum numero putabat; ad iudi- | |
| cium nondum se satis instruxerat; primus annus erat pro- | 10 |
| vinciae, non <erat>, ut in Sthenio, iam refertus pecunia. Itaque | |
| furor eius paululum non pudore, sed metu ac timore repres- | |
| sus est. Condemnare Diodorum non audet absentem, de | |
| reis eximit. Diodorus interea praetore isto prope triennium | |
| provincia domoque caruit. Ceteri, non solum Siculi sed | 42.1 |
| etiam cives Romani, hoc statuerant, quoniam iste tantum | |
| cupiditate progrederetur, nihil esse quod quisquam putaret | |
| se, quod isti paulo magis placeret, conservare aut domi | |
| retinere posse; postea vero quam intellexerunt isti virum | 5 |
| fortem, quem summe provincia exspectabat, Q. Arrium, non | |
| succedere, statuerunt nihil se tam clausum neque tam recon- | |
| ditum posse habere quod non istius cupiditati apertissimum | |
| promptissimumque esset. |