| Tum iste ab equite Romano splendido et gratioso, | 2.4.42.10 |
| Cn. Calidio, cuius filium sciebat senatorem populi Romani | |
| et iudicem esse, eculeos argenteos nobilis, qui Q. Maximi | |
| fuerant, aufert. Imprudens huc incidi, iudices; emit enim, | 43.1 |
| non abstulit; nollem dixisse; iactabit se et in his equitabit | |
| eculeis. 'Emi, pecuniam solvi.' Credo. 'Etiam tabulae | |
| proferentur.' Est tanti; cedo tabulas. Dilue sane crimen | |
| hoc Calidianum, dum ego tabulas aspicere possim. Verum | 5 |
| tamen quid erat quod Calidius Romae quereretur se, cum tot | |
| annos in Sicilia negotiaretur, a te solo ita esse contemptum, ita | |
| despectum ut etiam una cum ceteris Siculis despoliaretur, | |
| si emeras? Quid erat quod confirmabat se abs te argentum | |
| esse repetiturum, si id tibi sua voluntate vendiderat? Tu | 10 |
| porro posses facere ut Cn. Calidio non redderes? praesertim | |
| cum is L. Sisenna, defensore tuo, tam familiariter uteretur, et | |
| cum ceteris familiaribus Sisennae reddidisses. Denique non | 44.1 |
| opinor negaturum esse te homini honesto, sed non gratio- | |
| siori quam Cn. Calidius est, L. Curidio, te argentum per Pota- | |
| monem, amicum tuum, reddidisse. Qui quidem ceterorum | |
| causam apud te difficiliorem fecit. Nam cum te compluri- | 5 |
| bus confirmasses redditurum, posteaquam Curidius pro | |
| testimonio dixit te sibi reddidisse, finem reddendi fecisti, | |
| quod intellexisti praeda te de manibus emissa testimonium | |
| tamen effugere non posse. Cn. Calidio, equiti Romano, | |
| per omnis alios praetores licuit habere argentum bene | 10 |
| factum, licuit posse domesticis copiis, cum magistratum | |
| aut aliquem superiorem invitasset, ornare et apparare convi- | |
| vium. Multi domi Cn. Calidi cum potestate atque imperio | |
| fuerunt: nemo inventus est tam amens qui illud argentum | |
| tam praeclarum ac tam nobile eriperet, nemo tam audax qui | 15 |
| posceret, nemo tam impudens qui postularet ut venderet. | |
| Superbum est enim, iudices, et non ferendum dicere prae- | 45.1 |
| torem in provincia homini honesto, locupleti, splendido, | |
| 'Vende mihi vasa caelata'; hoc est enim dicere, 'Non | |
| es dignus tu qui habeas quae tam bene facta sunt, meae | |
| dignitatis ista sunt.' Tu dignior, Verres, quam Calidius? | 5 |
| qui, ut non conferam vitam neque existimationem tuam | |
| cum illius—neque enim est conferenda; hoc ipsum con- | |
| feram quo tu te superiorem fingis; quod HS ccc divisori- | |
| bus ut praetor renuntiarere dedisti, trecenta accusatori ne | |
| tibi odiosus esset, ea re contemnis equestrem ordinem et | 10 |
| despicis? ea re tibi indignum visum est quicquam, quod | |
| tibi placeret, Calidium potius habere quam te? |