| Iactat se iam dudum de Calidio, narrat omnibus emisse | 2.4.46.1 |
| se. Num etiam de L. Papinio, viro primario, locupleti | |
| honestoque equite Romano, turibulum emisti? qui pro testi- | |
| monio dixit te, cum inspiciendum poposcisses, evulso emble- | |
| mate remisisse; ut intellegatis in homine intellegentiam esse | 5 |
| non avaritiam, artifici cupidum non argenti fuisse. Nec | |
| solum in Papinio fuit hac abstinentia; tenuit hoc institu- | |
| tum in turibulis omnibus quaecumque in Sicilia fuerunt. | |
| Incredibile est autem quam multa et quam praeclara | |
| fuerint. Credo tum cum Sicilia florebat opibus et copiis | 10 |
| magna artificia fuisse in ea insula. Nam domus erat ante | |
| istum praetorem nulla paulo locupletior qua in domo haec | |
| non essent, etiamsi praeterea nihil esset argenti, patella | |
| grandis cum sigillis ac simulacris deorum, patera qua | |
| mulieres ad res divinas uterentur, turibulum,—haec autem | 15 |
| omnia antiquo opere et summo artificio facta, ut hoc liceret | |
| suspicari, fuisse aliquando apud Siculos peraeque pro por- | |
| tione cetera, sed, quibus multa fortuna ademisset, tamen | |
| apud eos remansisse ea quae religio retinuisset. Dixi, iudices, | 47.1 |
| multa fuisse fere apud omnis Siculos: ego idem confirmo | |
| nunc ne unum quidem esse. Quid hoc est? quod hoc | |
| monstrum, quod prodigium in provinciam misimus? Nonne | |
| vobis id egisse videtur ut non unius libidinem, non suos | 5 |
| oculos, sed omnium cupidissimorum insanias, cum Romam | |
| revertisset, expleret? Qui simul atque in oppidum quod- | |
| piam venerat, immittebantur illi continuo Cibyratici canes, | |
| qui investigabant et perscrutabantur omnia. Si quod erat | |
| grande vas et maius opus inventum, laeti adferebant; si | 10 |
| minus eius modi quidpiam venari potuerant, illa quidem | |
| certe pro lepusculis capiebantur, patellae, paterae, turibula. | |
| Hic quos putatis fletus mulierum, quas lamentationes fieri | |
| solitas esse in hisce rebus? quae forsitan vobis parvae esse | |
| videantur, sed magnum et acerbum dolorem commovent, | 15 |
| mulierculis praesertim, cum eripiuntur e manibus ea quibus | |
| ad res divinas uti consuerunt, quae a suis acceperunt, quae | |
| in familia semper fuerunt. |