| Hic nolite exspectare dum ego haec crimina agam ostia- | 2.4.48.1 |
| tim, ab Aeschylo Tyndaritano istum pateram abstulisse, | |
| a Thrasone item Tyndaritano patellam, a Nymphodoro | |
| Agrigentino turibulum. Cum testis ex Sicilia dabo, quem | |
| volet ille eligat quem ego interrogem de patellis, pateris, | 5 |
| turibulis: non modo oppidum nullum, sed ne domus | |
| quidem ulla paulo locupletior expers huius iniuriae repe- | |
| rietur. Qui cum in convivium venisset, si quicquam cae- | |
| lati aspexerat, manus abstinere, iudices, non poterat. | |
| Cn. Pompeius est, Philo qui fuit, Tyndaritanus. Is cenam | 10 |
| isti dabat apud villam in Tyndaritano. Fecit quod | |
| Siculi non audebant; ille, civis Romanus quod erat, im- | |
| punius id se facturum putavit; adposuit patellam in qua | |
| sigilla erant egregia. Iste continuo ut vidit, non dubitavit | |
| illud insigne penatium hospitaliumque deorum ex hospitali | 15 |
| mensa tollere, sed tamen, quod ante de istius abstinentia | |
| dixeram, sigillis avulsis reliquum argentum sine ulla avaritia | |
| reddidit. Quid? Eupolemo Calactino, homini nobili, Lucul- | 49.1 |
| lorum hospiti ac perfamiliari, qui nunc apud exercitum cum | |
| L. Lucullo est, non idem fecit? Cenabat apud eum; | |
| argentum ille ceterum purum adposuerat, ne purus ipse | |
| relinqueretur, duo pocula non magna, verum tamen cum | 5 |
| emblemate. Hic tamquam festivum acroama, ne sine corol- | |
| lario de convivio discederet, ibidem convivis spectantibus | |
| emblemata evellenda curavit. | |
| Neque ego nunc istius facta omnia enumerare conor, | |
| neque opus est nec fieri ullo modo potest: tantum unius | 10 |
| cuiusque de varia improbitate generis indicia apud vos et | |
| exempla profero. Neque enim ita se gessit in his rebus | |
| tamquam rationem aliquando esset redditurus, sed prorsus | |
| ita quasi aut reus numquam esset futurus, aut, quo plura | |
| abstulisset, eo minore periculo in iudicium venturus esset; | 15 |
| qui haec quae dico iam non occulte, non per amicos atque | |
| interpretes, sed palam de loco superiore ageret pro imperio | |
| et potestate. |