Catinam cum venisset, oppidum locuples, honestum, 2.4.50.1
copiosum, Dionysiarchum ad se proagorum, hoc est sum-
mum magistratum, vocari iubet; ei palam imperat ut omne
argentum quod apud quemque esset Catinae conquirendum
curaret et ad se adferendum. Phylarchum Centuripinum, 5
primum hominem genere, virtute, pecunia, non hoc idem
iuratum dicere audistis, sibi istum negotium dedisse at-
que imperasse ut Centuripinis, in civitate totius Siciliae
multo maxima et locupletissima, omne argentum conqui-
reret et ad se comportari iuberet? Agyrio similiter istius 10
imperio vasa Corinthia per Apollodorum, quem testem
audistis, Syracusas deportata sunt. Illa vero optima [est], 51.1
quod, cum Haluntium venisset praetor laboriosus et diligens,
ipse in oppidum noluit accedere, quod erat difficili ascensu
atque arduo, Archagathum Haluntinum, hominem non
solum domi, sed tota Sicilia in primis nobilem, vocari iussit. 5
Ei negotium dedit ut, quidquid Halunti esset argenti cae-
lati aut si quid etiam Corinthiorum, id omne statim ad mare
ex oppido deportaretur. Escendit in oppidum Archagathus.
Homo nobilis, qui a suis amari et diligi vellet, ferebat gravi-
ter illam sibi ab isto provinciam datam, nec quid faceret 10
habebat; pronuntiat quid sibi imperatum esset; iubet
omnis proferre quod haberent. Metus erat summus; ipse
enim tyrannus non discedebat longius; Archagathum et
argentum in lectica cubans ad mare infra oppidum exspecta-
bat. Quem concursum in oppido factum putatis, quem 52.1
clamorem, quem porro fletum mulierum? qui videret
equum Troianum introductum, urbem captam diceret.
Efferri sine thecis vasa, extorqueri alia de manibus mulierum,
ecfringi multorum foris, revelli claustra. Quid enim putatis? 5
Scuta si quando conquiruntur a privatis in bello ac tumultu,
tamen homines inviti dant, etsi ad salutem communem
dari sentiunt, ne quem putetis sine maximo dolore argen-
tum caelatum domo, quod alter eriperet, protulisse. Omnia
deferuntur. Cibyratae fratres vocantur; pauca improbant; 10
quae probarant, iis crustae aut emblemata detrahebantur.
Sic Haluntini excussis deliciis cum argento puro domum
revertuntur.