| Quod umquam, iudices, huiusce modi everriculum ulla | 2.4.53.1 |
| in provincia fuit? Avertere aliquid de publico quam | |
| obscurissime per magistratum solebant; etiam cum aliquid | |
| a privato non numquam, occulte auferebant, et ii tamen | |
| condemnabantur. Et si quaeritis, ut ipse de me detraham, | 5 |
| illos ego accusatores puto fuisse qui eius modi hominum | |
| furta odore aut aliquo leviter presso vestigio persequebantur. | |
| Nam nos quidem quid facimus in Verre, quem in luto | |
| volutatum totius corporis vestigiis invenimus? Permagnum | |
| est in eum dicere aliquid qui praeteriens, lectica paulisper | 10 |
| deposita, non per praestigias sed palam per potestatem uno | |
| imperio ostiatim totum oppidum compilaverit. Ac tamen, | |
| ut posset dicere se emisse, Archagatho imperat ut illis | |
| aliquid, quorum argentum fuerat, nummulorum dicis causa | |
| daret. Invenit Archagathus paucos qui vellent accipere; | 15 |
| iis dedit. Eos nummos tamen iste Archagatho non reddidit. | |
| Voluit Romae repetere Archagathus; Cn. Lentulus Mar- | |
| cellinus dissuasit, sicut ipsum dicere audistis. Recita. | |
| Archagathi et Lentvli testimonivm. | |
| Et ne forte hominem existimetis hanc tantam vim emble- | 54.1 |
| matum sine causa coacervare voluisse, videte quanti vos, | |
| quanti existimationem populi Romani, quanti leges et | |
| iudicia, quanti testis Siculos [negotiatores] fecerit. Postea- | |
| quam tantam multitudinem collegerat emblematum ut ne | 5 |
| unum quidem cuiquam reliquisset, instituit officinam Syra- | |
| cusis in regia maximam. Palam artifices omnis, caelatores | |
| ac vascularios, convocari iubet, et ipse suos compluris | |
| habebat. Eos concludit, magnam hominum multitudinem. | |
| Mensis octo continuos his opus non defuit, cum vas nullum | 10 |
| fieret nisi aureum. Tum illa, ex patellis et turibulis quae | |
| evellerat, ita scite in aureis poculis inligabat, ita apte in | |
| scaphiis aureis includebat, ut ea ad illam rem nata esse | |
| diceres; ipse tamen praetor, qui sua vigilantia pacem in | |
| Sicilia dicit fuisse, in hac officina maiorem partem diei cum | 15 |
| tunica pulla sedere solebat et pallio. |