| Haec ego, iudices, non auderem proferre, ni vererer ne | 2.4.55.1 |
| forte plura de isto ab aliis in sermone quam a me in iudicio | |
| vos audisse diceretis. Quis enim est qui de hac officina, | |
| qui de vasis aureis, qui de istius pallio non audierit? Quem | |
| voles e conventu Syracusano virum bonum nominato; pro- | 5 |
| ducam; nemo erit quin hoc se audisse aut vidisse dicat. | |
| O tempora, o mores! Nihil nimium vetus proferam. Sunt | 56.1 |
| vestrum aliquam multi qui L. Pisonem cognorint, huius | |
| L. Pisonis, qui praetor fuit, patrem. Ei cum esset in Hi- | |
| spania praetor, qua in provincia occisus est, nescio quo | |
| pacto, dum armis exercetur, anulus aureus quem habebat | 5 |
| fractus et comminutus est. Cum vellet sibi anulum facere, | |
| aurificem iussit vocari in forum ad sellam Cordubae et | |
| palam appendit aurum; hominem in foro iubet sellam | |
| ponere et facere anulum omnibus praesentibus. Nimium | |
| fortasse dicet aliquis hunc diligentem; hactenus repre- | 10 |
| hendet, si qui volet, nihil amplius. Verum fuit ei conce- | |
| dendum; filius enim L. Pisonis erat, eius qui primus de | |
| pecuniis repetundis legem tulit. Ridiculum est me nunc | 57.1 |
| de Verre dicere, cum de Pisone Frugi dixerim; verum | |
| tamen quantum intersit videte. Iste cum aliquot abacorum | |
| faceret vasa aurea, non laboravit quid non modo in Sicilia | |
| verum etiam Romae in iudicio audiret: ille in auri semuncia | 5 |
| totam Hispaniam scire voluit unde praetori anulus fieret. | |
| Nimirum ut hic nomen suum comprobavit, sic ille cognomen. | |
| Nullo modo possum omnia istius facta aut memoria | |
| consequi aut oratione complecti: genera ipsa cupio breviter | |
| attingere, ut hic modo me commonuit Pisonis anulus quod | 10 |
| totum effluxerat. Quam multis istum putatis hominibus | |
| honestis de digitis anulos abstulisse? Numquam dubitavit, | |
| quotienscumque alicuius aut gemma aut anulo delectatus | |
| est. Incredibile dicam, sed ita clarum ut ipsum negaturum | |
| non arbitrer. Cum Valentio, eius interpreti, epistula Agri- | 58.1 |
| gento adlata esset, casu signum iste animadvertit in cretula. | |
| Placuit ei; quaesivit unde esset epistula; respondit Agri- | |
| gento. Iste litteras ad quos solebat misit, ut is anulus ad | |
| se primo quoque tempore adferretur. Ita litteris istius | 5 |
| patri familias, L. Titio, civi Romano, anulus de digito | |
| detractus est. |