| Illa vero eius cupiditas incredibilis est. Nam ut in | 2.4.58.8 |
| singula conclavia, quae iste non modo Romae sed in | |
| omnibus villis habet, tricenos lectos optime stratos cum | 10 |
| ceteris ornamentis convivi quaereret, nimium multa compa- | |
| rare videretur; nulla domus in Sicilia locuples fuit ubi iste | |
| non textrinum instituerit. Mulier [est] Segestana perdives | 59.1 |
| et nobilis, Lamia nomine, per triennium isti plena domo | |
| telarum stragulam vestem confecit, nihil nisi conchylio | |
| tinctum Attalus, homo pecuniosus, Neti, Lyso Lilybaei, | |
| Critolaus Aetnae, Syracusis Aeschrio, Cleomenes, Theo- | 5 |
| mnastus, Helori Archonidas,—dies me citius defecerit | |
| quam nomina. 'Ipse dabat purpuram, tantum operam | |
| amici.' Credo; iam enim non libet omnia criminari; quasi | |
| vero hoc mihi non satis sit ad crimen, habuisse tam multum | |
| quod daret, voluisse deportare tam multa, hoc denique, quod | 10 |
| concedit, amicorum operis esse in huiusce modi rebus usum. | |
| Iam vero lectos aeratos et candelabra aenea num cui praeter | 60.1 |
| istum Syracusis per triennium facta esse existimatis? | |
| 'Emebat.' Credo; sed tantum vos certiores, iudices, facio | |
| quid iste in provincia praetor egerit, ne cui forte neglegens | |
| nimium fuisse videatur neque se satis, cum potestatem | 5 |
| habuerit, instruxisse et ornasse. | |
| Venio nunc non iam ad furtum, non ad avaritiam, non ad | |
| cupiditatem, sed ad eius modi facinus in quo omnia nefaria | |
| contineri mihi atque inesse videantur; in quo di immortales | |
| violati, existimatio atque auctoritas nominis populi Romani | 10 |
| imminuta, hospitium spoliatum ac proditum, abalienati | |
| scelere istius a nobis omnes reges amicissimi, nationesque | |
| quae in eorum regno ac dicione sunt. Nam reges Syriae, | 61.1 |
| regis Antiochi filios pueros, scitis Romae nuper fuisse; qui | |
| venerant non propter Syriae regnum, nam id sine contro- | |
| versia obtinebant ut a patre et a maioribus acceperant, sed | |
| regnum Aegypti ad se et ad Selenen, matrem suam, per- | 5 |
| tinere arbitrabantur. Ii posteaquam temporibus rei publicae | |
| exclusi per senatum agere quae voluerant non potuerunt, in | |
| Syriam in regnum patrium profecti sunt. Eorum alter, qui | |
| Antiochus vocatur, iter per Siciliam facere voluit, itaque isto | |
| praetore venit Syracusas. Hic Verres hereditatem sibi | 62.1 |
| venisse arbitratus est, quod in eius regnum ac manus | |
| venerat is quem iste et audierat multa secum praeclara | |
| habere et suspicabatur. Mittit homini munera satis large | |
| haec ad usum domesticum, olei, vini quod visum est, | 5 |
| etiam tritici quod satis esset, de suis decumis. Deinde | |
| ipsum regem ad cenam vocavit. Exornat ample magnifi- | |
| ceque triclinium; exponit ea, quibus abundabat, plurima | |
| et pulcherrima vasa argentea,—nam haec aurea nondum | |
| fecerat; omnibus curat rebus instructum et paratum ut sit | 10 |
| convivium. Quid multa? rex ita discessit ut et istum | |
| copiose ornatum et se honorifice acceptum arbitraretur. | |
| Vocat ad cenam deinde ipse praetorem; exponit suas | |
| copias omnis, multum argentum, non pauca etiam pocula | |
| ex auro, quae, ut mos est regius et maxime in Syria, | 15 |
| gemmis erant distincta clarissimis. Erat etiam vas vina- | |
| rium, ex una gemma pergrandi trulla excavata, manubrio | |
| aureo, de qua, credo, satis idoneum satis gravem testem, | |
| Q. Minucium, dicere audistis. Iste unum quodque vas in | 63.1 |
| manus sumere, laudare, mirari: rex gaudere praetori populi | |
| Romani satis iucundum et gratum illud esse convivium. | |
| Posteaquam inde discessum est, cogitare nihil iste aliud, | |
| quod ipsa res declaravit, nisi quem ad modum regem ex | 5 |
| provincia spoliatum expilatumque dimitteret. Mittit ro- | |
| gatum vasa ea quae pulcherrima apud eum viderat; ait se | |
| suis caelatoribus velle ostendere. Rex, qui illum non | |
| nosset, sine ulla suspicione libentissime dedit. Mittit etiam | |
| trullam gemmeam rogatum; velle se eam diligentius con- | 10 |
| siderare. Ea quoque ei mittitur. |