| Nunc reliquum, iudices, attendite, de quo et vos audistis | 2.4.64.1 |
| et populus Romanus non nunc primum audiet et in exteris | |
| nationibus usque ad ultimas terras pervagatum est. Can- | |
| delabrum e gemmis clarissimis opere mirabili perfectum | |
| reges ii, quos dico, Romam cum attulissent, ut in Capitolio | 5 |
| ponerent, quod nondum perfectum templum offenderant, | |
| neque ponere potuerunt neque vulgo ostendere ac proferre | |
| voluerunt, ut et magnificentius videretur cum suo tempore | |
| in cella Iovis Optimi Maximi poneretur, et clarius cum | |
| pulchritudo eius recens ad oculos hominum atque integra | 10 |
| perveniret: statuerunt id secum in Syriam reportare ut, cum | |
| audissent simulacrum Iovis Optimi Maximi dedicatum, | |
| legatos mitterent qui cum ceteris rebus illud quoque ex- | |
| imium ac pulcherrimum donum in Capitolium adferrent. | |
| Pervenit res ad istius auris nescio quo modo; nam rex id | 65.1 |
| celatum voluerat, non quo quicquam metueret aut sus- | |
| picaretur, sed ut ne multi illud ante praeciperent oculis | |
| quam populus Romanus. Iste petit a rege et eum pluribus | |
| verbis rogat ut id ad se mittat; cupere se dicit inspicere | 5 |
| neque se aliis videndi potestatem esse facturum. Antiochus, | |
| qui animo et puerili esset et regio, nihil de istius improbitate | |
| suspicatus est; imperat suis ut id in praetorium involutum | |
| quam occultissime deferrent. Quo posteaquam attulerunt | |
| involucrisque reiectis constituerunt, clamare iste coepit | 10 |
| dignam rem esse regno Syriae, dignam regio munere, | |
| dignam Capitolio. Etenim erat eo splendore qui ex cla- | |
| rissimis et pulcherrimis gemmis esse debebat, ea varietate | |
| operum ut ars certare videretur cum copia, ea magnitudine | |
| ut intellegi posset non ad hominum apparatum sed ad | 15 |
| amplissimi templi ornatum esse factum. Cum satis iam | |
| perspexisse videretur, tollere incipiunt ut referrent. Iste | |
| ait se velle illud etiam atque etiam considerare; nequaquam | |
| se esse satiatum; iubet illos discedere et candelabrum | |
| relinquere. Sic illi tum inanes ad Antiochum revertuntur. | 20 |