| Rex primo nihil metuere, nihil suspicari; dies unus, | 2.4.66.1 |
| alter, plures; non referri. Tum mittit, si videatur, ut | |
| reddat. Iubet iste posterius ad se reverti. Mirum illi | |
| videri; mittit iterum; non redditur. Ipse hominem ap- | |
| pellat, rogat ut reddat. Os hominis insignemque impu- | 5 |
| dentiam cognoscite. Quod sciret, quod ex ipso rege | |
| audisset in Capitolio esse ponendum, quod Iovi Optimo | |
| Maximo, quod populo Romano servari videret, id sibi ut | |
| donaret rogare et vehementissime petere coepit. Cum ille | |
| se et religione Iovis Capitolini et hominum existimatione | 10 |
| impediri diceret, quod multae nationes testes essent illius | |
| operis ac muneris, iste homini minari acerrime coepit. Vbi | |
| videt eum nihilo magis minis quam precibus permoveri, | |
| repente hominem de provincia iubet ante noctem decedere; | |
| ait se comperisse ex eius regno piratas ad Siciliam esse ven- | 15 |
| turos. Rex maximo conventu Syracusis in foro, ne quis | 67.1 |
| forte me in crimine obscuro versari atque adfingere aliquid | |
| suspicione hominum arbitretur,—in foro, inquam, Syracusis | |
| flens ac deos hominesque contestans clamare coepit can- | |
| delabrum factum e gemmis, quod in Capitolium missurus | 5 |
| esset, quod in templo clarissimo populo Romano monu- | |
| mentum suae societatis amicitiaeque esse voluisset, id sibi | |
| C. Verrem abstulisse; de ceteris operibus ex auro et gemmis | |
| quae sua penes illum essent se non laborare, hoc sibi eripi | |
| miserum esse et indignum. Id etsi antea iam mente et | 10 |
| cogitatione sua fratrisque sui consecratum esset, tamen | |
| tum se in illo conventu civium Romanorum dare donare | |
| dicare consecrare Iovi Optimo Maximo, testemque ipsum | |
| Iovem suae voluntatis ac religionis adhibere. | |
| Quae vox, quae latera, quae vires huius unius criminis | 15 |
| querimoniam possunt sustinere? Rex Antiochus, qui | |
| Romae ante oculos omnium nostrum biennium fere comi- | |
| tatu regio atque ornatu fuisset, is cum amicus et socius | |
| populi Romani esset, amicissimo patre, avo, maioribus, | |
| antiquissimis et clarissimis regibus, opulentissimo et maxi- | 20 |
| mo regno, praeceps provincia populi Romani exturbatus | |
| est. Quem ad modum hoc accepturas nationes exteras, | 68.1 |
| quem ad modum huius tui facti famam in regna aliorum | |
| atque in ultimas terras perventuram putasti, cum audirent | |
| a praetore populi Romani in provincia violatum regem, | |
| spoliatum hospitem, eiectum socium populi Romani atque | 5 |
| amicum? Nomen vestrum populique Romani odio atque | |
| acerbitati scitote nationibus exteris, iudices, futurum, si | |
| istius haec tanta iniuria impunita discesserit. Sic omnes | |
| arbitrabuntur, praesertim cum haec fama de nostrorum | |
| hominum avaritia et cupiditate percrebruerit, non istius | 10 |
| solius hoc esse facinus, sed eorum etiam qui adprobarint. | |
| Multi reges, multae liberae civitates, multi privati opulenti | |
| ac potentes habent profecto in animo Capitolium sic ornare | |
| ut templi dignitas imperique nostri nomen desiderat; qui si | |
| intellexerint interverso hoc regali dono graviter vos tulisse, | 15 |
| grata fore vobis populoque Romano sua studia ac dona | |
| arbitrabuntur; sin hoc vos in rege tam nobili, re tam | |
| eximia, iniuria tam acerba neglexisse audient, non erunt | |
| tam amentes ut operam curam pecuniam impendant in eas | |
| res quas vobis gratas fore non arbitrentur. | 20 |