| Hoc loco, Q. Catule, te appello; loquor enim de tuo | 2.4.69.1 |
| clarissimo pulcherrimoque monumento. Non iudicis solum | |
| severitatem in hoc crimine, sed prope inimici atque accusa- | |
| toris vim suscipere debes. Tuus enim honos illo templo | |
| senatus populique Romani beneficio, tui nominis aeterna | 5 |
| memoria simul cum templo illo consecratur; tibi haec cura | |
| suscipienda, tibi haec opera sumenda est, ut Capitolium, | |
| quem ad modum magnificentius est restitutum, sic copiosius | |
| ornatum sit quam fuit, ut illa flamma divinitus exstitisse | |
| videatur, non quae deleret Iovis Optimi Maximi templum, | 10 |
| sed quae praeclarius magnificentiusque deposceret. Audisti | 70.1 |
| Q. Minucium dicere domi suae deversatum esse Antiochum | |
| regem Syracusis; se illud scire ad istum esse delatum, se | |
| scire non redditum; audisti et audies omni e conventu | |
| Syracusano qui ita dicant, sese audientibus illud Iovi | 5 |
| Optimo Maximo dicatum esse ab rege Antiocho et con- | |
| secratum. Si iudex non esses et haec ad te delata res | |
| esset, te potissimum hoc persequi, te petere, te agere opor- | |
| teret. Quare non dubito quo animo iudex huius criminis | |
| esse debeas, qui apud alium iudicem multo acrior quam ego | 10 |
| sum actor accusatorque esse deberes. | |
| Vobis autem, iudices, quid hoc indignius aut quid minus | 71.1 |
| ferendum videri potest? Verresne habebit domi suae cande- | |
| labrum Iovis e gemmis auroque perfectum? cuius fulgore | |
| conlucere atque inlustrari Iovis Optimi Maximi templum opor- | |
| tebat, id apud istum in eius modi conviviis constituetur, | 5 |
| quae domesticis stupris flagitiisque flagrabunt? in istius | |
| lenonis turpissimi domo simul cum ceteris Chelidonis here- | |
| ditariis ornamentis Capitoli ornamenta ponentur? Quid | |
| huic sacri umquam fore aut quid religiosi fuisse putatis qui | |
| nunc tanto scelere se obstrictum esse non sentiat, qui in | 10 |
| iudicium veniat ubi ne precari quidem Iovem Optimum | |
| Maximum atque ab eo auxilium petere more omnium | |
| possit? a quo etiam di immortales sua repetunt in eo | |
| iudicio quod hominibus ad suas res repetendas est con- | |
| stitutum. Miramur Athenis Minervam, Deli Apollinem, | 15 |
| Iunonem Sami, Pergae Dianam, multos praeterea ab isto | |
| deos tota Asia Graeciaque violatos, qui a Capitolio manus | |
| abstinere non potuerit? Quod privati homines de suis | |
| pecuniis ornant ornaturique sunt, id C. Verres ab regibus | |
| ornari non passus est. | 20 |