| Itaque hoc nefario scelere concepto nihil postea tota in | 2.4.72.1 |
| Sicilia neque sacri neque religiosi duxit esse; ita sese in | |
| ea provincia per triennium gessit ut ab isto non solum | |
| hominibus verum etiam dis immortalibus bellum indictum | |
| putaretur. Segesta est oppidum pervetus in Sicilia, iudices, | 5 |
| quod ab Aenea fugiente a Troia atque in haec loca veniente | |
| conditum esse demonstrant. Itaque Segestani non solum | |
| perpetua societate atque amicitia, verum etiam cognatione | |
| se cum populo Romano coniunctos esse arbitrantur. Hoc | |
| quondam oppidum, cum illa civitas cum Poenis suo nomine | 10 |
| ac sua sponte bellaret, a Carthaginiensibus vi captum atque | |
| deletum est, omniaque quae ornamento urbi esse possent | |
| Carthaginem sunt ex illo loco deportata. Fuit apud Se- | |
| gestanos ex aere Dianae simulacrum, cum summa atque | |
| antiquissima praeditum religione tum singulari opere arti- | 15 |
| ficioque perfectum. Hoc translatum Carthaginem locum | |
| tantum hominesque mutarat, religionem quidem pristinam | |
| conservabat; nam propter eximiam pulchritudinem etiam | |
| hostibus digna quam sanctissime colerent videbatur. Ali- | 73.1 |
| quot saeculis post P. Scipio bello Punico tertio Carthaginem | |
| cepit; qua in victoria,—videte hominis virtutem et dili- | |
| gentiam, ut et domesticis praeclarissimae virtutis exemplis | |
| gaudeatis et eo maiore odio dignam istius incredibilem | 5 |
| audaciam iudicetis,—convocatis Siculis omnibus, quod diu- | |
| tissime saepissimeque Siciliam vexatam a Carthaginiensibus | |
| esse cognorat, iubet omnia conquiri; pollicetur sibi magnae | |
| curae fore ut omnia civitatibus, quae cuiusque fuissent, | |
| restituerentur. Tum illa quae quondam erant Himera | 10 |
| sublata, de quibus antea dixi, Thermitanis sunt reddita, | |
| tum alia Gelensibus, alia Agrigentinis, in quibus etiam ille | |
| nobilis taurus, quem crudelissimus omnium tyrannorum | |
| Phalaris habuisse dicitur, quo vivos supplici causa demittere | |
| homines et subicere flammam solebat. Quem taurum cum | 15 |
| Scipio redderet Agrigentinis, dixisse dicitur aequum esse | |
| illos cogitare utrum esset Agrigentinis utilius, suisne servire | |
| anne populo Romano obtemperare, cum idem monumentum | |
| et domesticae crudelitatis et nostrae mansuetudinis haberent. |