| Illo tempore Segestanis maxima cum cura haec ipsa | 2.4.74.1 |
| Diana, de qua dicimus, redditur; reportatur Segestam; in | |
| suis antiquis sedibus summa cum gratulatione civium et | |
| laetitia reponitur. Haec erat posita Segestae sane excelsa | |
| in basi, in qua grandibus litteris P. Africani nomen erat | 5 |
| incisum eumque Carthagine capta restituisse perscriptum. | |
| Colebatur a civibus, ab omnibus advenis visebatur; cum | |
| quaestor essem, nihil mihi ab illis est demonstratum prius. | |
| Erat admodum amplum et excelsum signum cum stola; | |
| verum tamen inerat in illa magnitudine aetas atque habitus | 10 |
| virginalis; sagittae pendebant ab umero, sinistra manu | |
| retinebat arcum, dextra ardentem facem praeferebat. Hanc | 75.1 |
| cum iste sacrorum omnium et religionum hostis praedoque | |
| vidisset, quasi illa ipsa face percussus esset, ita flagrare | |
| cupiditate atque amentia coepit; imperat magistratibus ut | |
| eam demoliantur et sibi dent; nihil sibi gratius ostendit | 5 |
| futurum. Illi vero dicere sibi id nefas esse, seseque cum | |
| summa religione tum summo metu legum et iudiciorum | |
| teneri. Iste tum petere ab illis, tum minari, tum spem, tum | |
| metum ostendere. Opponebant illi nomen interdum | |
| P. Africani; populi Romani illud esse dicebant; nihil se | 10 |
| in eo potestatis habere quod imperator clarissimus urbe | |
| hostium capta monumentum victoriae populi Romani esse | |
| voluisset. Cum iste nihilo remissius atque etiam multo | 76.1 |
| vehementius instaret cotidie, res agitur in senatu: vehe- | |
| menter ab omnibus reclamatur. Itaque illo tempore ac | |
| primo istius adventu pernegatur. Postea, quidquid erat | |
| oneris in nautis remigibusque exigendis, in frumento im- | 5 |
| perando, Segestanis praeter ceteros imponebat, aliquanto | |
| amplius quam ferre possent. Praeterea magistratus eorum | |
| evocabat, optimum quemque et nobilissimum ad se arces- | |
| sebat, circum omnia provinciae fora rapiebat, singillatim | |
| uni cuique calamitati fore se denuntiabat, universis se | 10 |
| funditus eversurum esse illam civitatem minabatur. Itaque | |
| aliquando multis malis magnoque metu victi Segestani prae- | |
| toris imperio parendum esse decreverunt. Magno cum | |
| luctu et gemitu totius civitatis, multis cum lacrimis et | |
| lamentationibus virorum mulierumque omnium simulacrum | 15 |
| Dianae tollendum locatur. |