| Videte quanta religio fuerit apud Segestanos. Repertum | 2.4.77.1 |
| esse, iudices, scitote neminem, neque liberum neque servum, | |
| neque civem neque peregrinum, qui illud signum auderet | |
| attingere; barbaros quosdam Lilybaeo scitote adductos esse | |
| operarios; ii denique illud ignari totius negoti ac religionis | 5 |
| mercede accepta sustulerunt. Quod cum ex oppido ex- | |
| portabatur, quem conventum mulierum factum esse arbitra- | |
| mini, quem fletum maiorum natu? quorum non nulli etiam | |
| illum diem memoria tenebant cum illa eadem Diana | |
| Segestam Carthagine revecta victoriam populi Romani | 10 |
| reditu suo nuntiasset. Quam dissimilis hic dies illi tempori | |
| videbatur! Tum imperator populi Romani, vir clarissimus, | |
| deos patrios reportabat Segestanis ex urbe hostium recupe- | |
| ratos: nunc ex urbe sociorum praetor eiusdem populi | |
| turpissimus atque impurissimus eosdem illos deos nefario | 15 |
| scelere auferebat. Quid hoc tota Sicilia est clarius, quam | |
| omnis Segestae matronas et virgines convenisse cum Diana | |
| exportaretur ex oppido, unxisse unguentis, complesse coronis | |
| et floribus, ture, odoribus incensis usque ad agri finis prose- | |
| cutas esse? Hanc tu tantam religionem si tum in imperio | 78.1 |
| propter cupiditatem atque audaciam non pertimescebas, ne | |
| nunc quidem in tanto tuo liberorumque tuorum periculo | |
| perhorrescis? Quem tibi aut hominem invitis dis immorta- | |
| libus aut vero deum tantis eorum religionibus violatis | 5 |
| auxilio futurum putas? Tibi illa Diana in pace atque in | |
| otio religionem nullam attulit? quae cum duas urbis in | |
| quibus locata fuerat captas incensasque vidisset, bis ex | |
| duorum bellorum flamma ferroque servata est; quae Car- | |
| thaginiensium victoria loco mutato religionem tamen non | 10 |
| amisit, P. Africani virtute religionem simul cum loco recu- | |
| peravit. Quo quidem scelere suscepto cum inanis esset | |
| basis et in ea P. Africani nomen incisum, res indigna atque | |
| intoleranda videbatur omnibus non solum religiones esse | |
| violatas, verum etiam P. Africani, viri fortissimi, rerum | 15 |
| gestarum gloriam, memoriam virtutis, monumenta victoriae | |
| C. Verrem sustulisse. Quod cum isti renuntiaretur de basi | 79.1 |
| ac litteris, existimavit homines in oblivionem totius negoti | |
| esse venturos si etiam basim tamquam indicem sui sceleris | |
| sustulisset. Itaque tollendam istius imperio locaverunt; | |
| quae vobis locatio ex publicis litteris Segestanorum priore | 5 |
| actione recitata est. |