| Te nunc, P. Scipio, te, inquam, lectissimum ornatis- | 2.4.79.7 |
| simumque adulescentem, appello, abs te officium tuum | |
| debitum generi et nomini requiro et flagito. Cur pro isto, | |
| qui laudem honoremque familiae vestrae depeculatus est, | 10 |
| pugnas, cur eum defensum esse vis, cur ego tuas partis | |
| suscipio, cur tuum munus sustineo, cur M. Tullius | |
| P. Africani monumenta requirit, P. Scipio eum qui illa | |
| sustulit defendit? Cum mos a maioribus traditus sit, ut | |
| monumenta maiorum ita suorum quisque defendat ut ea ne | 15 |
| ornari quidem nomine aliorum sinat, tu isti aderis, qui non | |
| obstruxit aliqua ex parte monumento P. Scipionis sed id | |
| funditus delevit ac sustulit? Quisnam igitur, per deos | 80.1 |
| immortalis, tuebitur P. Scipionis memoriam mortui, quis | |
| monumenta atque indicia virtutis, si tu ea relinques aut | |
| deseres, nec solum spoliata illa patieris sed etiam eorum | |
| spoliatorem vexatoremque defendes? Adsunt Segestani, | 5 |
| clientes tui, socii populi Romani atque amici; certiorem | |
| te faciunt P. Africanum Carthagine deleta simulacrum | |
| Dianae maioribus suis restituisse, idque apud Segestanos | |
| eius imperatoris nomine positum ac dedicatum fuisse; hoc | |
| Verrem demoliendum et asportandum nomenque omnino | 10 |
| P. Scipionis delendum tollendumque curasse; orant te | |
| atque obsecrant ut sibi religionem, generi tuo laudem | |
| gloriamque restituas, ut, quod per P. Africanum ex urbe ho- | |
| stium recuperarint, id per te ex praedonis domo conservare | |
| possint. | 15 |
| Quid aut tu his respondere honeste potes aut illi facere, | |
| nisi ut te ac fidem tuam implorent? Adsunt et implorant. | |
| Potes domesticae laudis amplitudinem, Scipio, tueri, potes; | |
| omnia sunt in te quae aut fortuna hominibus aut natura | |
| largitur; non praecerpo fructum offici tui, non alienam | 20 |
| mihi laudem appeto, non est pudoris mei P. Scipione, | |
| florentissimo adulescente, vivo et incolumi me propugna- | |
| torem monumentorum P. Scipionis defensoremque profiteri. | |
| Quam ob rem si suscipis domesticae laudis patrocinium, | 81.1 |
| me non solum silere de vestris monumentis oportebit, sed | |
| etiam laetari P. Africani eius modi fortunam esse mortui | |
| ut eius honos ab iis qui ex eadem familia sint defendatur, | |
| neque ullum adventicium auxilium requiratur. Sin istius | 5 |
| amicitia te impedit, si hoc quod ego abs te postulo minus | |
| ad officium tuum pertinere arbitrabere, succedam ego | |
| vicarius tuo muneri, suscipiam partis quas alienas esse | |
| arbitrabar. Deinde ista praeclara nobilitas desinat queri | |
| populum Romanum hominibus novis industriis libenter | 10 |
| honores mandare semperque mandasse. Non est que- | |
| rendum in hac civitate, quae propter virtutem omnibus | |
| nationibus imperat, virtutem plurimum posse. Sit apud | |
| alios imago P. Africani, ornentur alii mortui virtute ac | |
| nomine; talis ille vir fuit, ita de populo Romano meritus | 15 |
| est ut non uni familiae sed universae civitati commendatus | |
| esse debeat. Est aliqua mea pars virilis, quod eius civitatis | |
| sum quam ille amplam inlustrem claramque reddidit, prae- | |
| cipue quod in his rebus pro mea parte versor quarum ille | |
| princeps fuit, aequitate, industria, temperantia, defensione | 20 |
| miserorum, odio improborum; quae cognatio studiorum et | |
| artium prope modum non minus est coniuncta quam ista | |
| qua vos delectamini generis et nominis. |