Repeto abs te, Verres, monumentum P. Africani. 2.4.82.1
Causam Siculorum quam suscepi relinquo, iudicium de
pecuniis repetundis ne sit hoc tempore, Segestanorum
iniuriae neglegantur: basis P. Scipionis restituatur, nomen
invicti imperatoris incidatur, signum pulcherrimum Cartha- 5
gine captum reponatur. Haec abs te non Siculorum de-
fensor, non tuus accusator, non Segestani postulant, sed is
qui laudem gloriamque P. Africani tuendam conservan-
damque suscepit. Non vereor ne hoc officium meum
P. Servilio iudici non probem, qui cum res maximas ges- 10
serit monumentaque suarum rerum gestarum cum maxime
constituat atque in iis elaboret profecto volet haec non
solum suis posteris verum etiam omnibus viris fortibus et
bonis civibus defendenda, non spolianda improbis tradere.
Non vereor ne tibi, Q. Catule, displiceat, cuius amplissimum 15
orbi terrarum clarissimumque monumentum est, quam
plurimos esse custodes monumentorum et putare omnis
bonos alienae gloriae defensionem ad officium suum perti-
nere. Equidem ceteris istius furtis atque flagitiis ita 83.1
moveor ut ea reprehendenda tantum putem; hic vero tanto
dolore adficior ut nihil mihi indignius, nihil minus ferendum
esse videatur. Verres Africani monumentis domum suam
plenam stupri, plenam flagiti, plenam dedecoris ornabit? 5
Verres temperantissimi sanctissimique viri monumentum,
Dianae simulacrum virginis, in ea domo conlocabit in qua
semper meretricum lenonumque flagitia versantur?
  At hoc solum Africani monumentum violasti. Quid? 84.1
a Tyndaritanis non eiusdem Scipionis beneficio positum
simulacrum Mercuri pulcherrime factum sustulisti? At
quem ad modum, di immortales! quam audacter, quam
libidinose, quam impudenter! Audistis nuper dicere legatos 5
Tyndaritanos, homines honestissimos ac principes civitatis,
Mercurium, qui sacris anniversariis apud eos ac summa
religione coleretur, quem P. Africanus Carthagine capta
Tyndaritanis non solum suae victoriae sed etiam illorum
fidei societatisque monumentum atque indicium dedisset, 10
huius vi scelere imperioque esse sublatum. Qui ut primum
in illud oppidum venit, statim, tamquam ita fieri non solum
oporteret sed etiam necesse esset, tamquam hoc senatus
mandasset populusque Romanus iussisset, ita continuo
signum ut demolirentur et Messanam deportarent imperavit. 15
Quod cum illis qui aderant indignum, qui audiebant in- 85.1
credibile videretur, non est ab isto primo illo adventu
perseveratum. Discedens mandat proagoro Sopatro, cuius
verba audistis, ut demoliatur; cum recusaret, vehementer
minatur et statim ex illo oppido proficiscitur. Refert rem 5
ille ad senatum; vehementer undique reclamatur. Ne
multa, iterum iste ad illos aliquanto post venit, quaerit
continuo de signo. Respondetur ei senatum non per-
mittere; poenam capitis constitutam, si iniussu senatus
quisquam attigisset; simul religio commemoratur. Tum 10
iste, 'Quam mihi religionem narras, quam poenam, quem
senatum? vivum te non relinquam; moriere virgis nisi
mihi signum traditur.' Sopater iterum flens ad senatum
rem defert, istius cupiditatem minasque demonstrat. Sena-
tus Sopatro responsum nullum dat, sed commotus pertur- 15
batusque discedit. Ille praetoris arcessitus nuntio rem
demonstrat, negat ullo modo fieri posse.