| Atque haec—nihil enim praetermittendum de istius im- | 2.4.86.1 |
| pudentia videtur—agebantur in conventu palam de sella ac | |
| de loco superiore. Erat hiems summa, tempestas, ut ipsum | |
| Sopatrum dicere audistis, perfrigida, imber maximus, cum | |
| iste imperat lictoribus ut Sopatrum de porticu, in qua | 5 |
| ipse sedebat, praecipitem in forum deiciant nudumque | |
| constituant. Vix erat hoc plane imperatum cum illum | |
| spoliatum stipatumque lictoribus videres. Omnes id fore | |
| putabant ut miser atque innocens virgis caederetur; fefellit | |
| hic homines opinio. Virgis iste caederet sine causa socium | 10 |
| populi Romani atque amicum? Non usque eo est impro- | |
| bus; non omnia sunt in uno vitia; numquam fuit crudelis. | |
| Leniter hominem clementerque accepit. Equestres sunt | |
| medio in foro Marcellorum statuae, sicut fere ceteris in | |
| oppidis Siciliae; ex quibus iste C. Marcelli statuam delegit, | 15 |
| cuius officia in illam civitatem totamque provinciam recen- | |
| tissima erant et maxima; in ea Sopatrum, hominem cum | |
| domi nobilem tum summo magistratu praeditum, divaricari | |
| ac deligari iubet. Quo cruciatu sit adfectus venire in men- | 87.1 |
| tem necesse est omnibus, cum esset vinctus nudus in aere, | |
| in imbri, in frigore. Neque tamen finis huic iniuriae cru- | |
| delitatique fiebat donec populus atque universa multitudo, | |
| atrocitate rei misericordiaque commota, senatum clamore | 5 |
| coegit ut isti simulacrum illud Mercuri polliceretur. Cla- | |
| mabant fore ut ipsi se di immortales ulciscerentur; hominem | |
| interea perire innocentem non oportere. Tum frequens | |
| senatus ad istum venit, pollicetur signum. Ita Sopater de | |
| statua C. Marcelli, cum iam paene obriguisset, vix vivus | 10 |
| aufertur. | |
| Non possum disposite istum accusare, si cupiam: opus | |
| est non solum ingenio verum etiam artificio quodam singu- | |
| lari. Vnum hoc crimen videtur esse et a me pro uno | 88.1 |
| ponitur, de Mercurio Tyndaritano; plura sunt, sed ea quo | |
| pacto distinguere ac separare possim nescio. Est pecuni- | |
| arum captarum, quod signum ab sociis pecuniae magnae | |
| sustulit; est peculatus, quod publicum populi Romani | 5 |
| signum de praeda hostium captum, positum imperatoris | |
| nostri nomine, non dubitavit auferre; est maiestatis, quod | |
| imperi nostri, gloriae, rerum gestarum monumenta evertere | |
| atque asportare ausus est; est sceleris, quod religiones | |
| maximas violavit; est crudelitatis, quod in hominem in- | 10 |
| nocentem, in socium vestrum atque amicum, novum et | |
| singulare supplici genus excogitavit: illud vero quid sit iam | 89.1 |
| non queo dicere, quo nomine appellem nescio, quod in | |
| C. Marcelli statua. Quid est hoc? patronusne quod erat? | |
| Quid tum? quo id spectat? utrum ea res ad opem an ad | |
| calamitatem clientium atque hospitum valere debebat? an | 5 |
| ut hoc ostenderes, contra vim tuam in patronis praesidi nihil | |
| esse? Quis non hoc intellegeret, in improbi praesentis | |
| imperio maiorem esse vim quam in bonorum absentium | |
| patrocinio? An vero ex hoc illa tua singularis significatur | |
| insolentia, superbia, contumacia? Detrahere videlicet ali- | 10 |
| quid te de amplitudine Marcellorum putasti. Itaque nunc | |
| Siculorum Marcelli non sunt patroni, Verres in eorum locum | |
| substitutus est. Quam in te tantam virtutem esse aut digni- | 90.1 |
| tatem arbitratus es ut conarere clientelam tam splendidae, | |
| tam inlustris provinciae traducere ad te, auferre a certissimis | |
| antiquissimisque patronis? Tu ista nequitia, stultitia, in- | |
| ertia non modo totius Siciliae, sed unius tenuissimi Siculi | 5 |
| clientelam tueri potes? tibi Marcelli statua pro patibulo in | |
| clientis Marcellorum fuit? tu ex illius honore in eos ipsos | |
| qui honorem illi habuerant supplicia quaerebas? Quid | |
| postea? quid tandem tuis statuis fore arbitrabare? an vero | |
| id quod accidit? Nam Tyndaritani statuam istius, quam | 10 |
| sibi propter Marcellos altiore etiam basi poni iusserat, de- | |
| turbarunt simul ac successum isti audierunt. Dedit igitur | |
| tibi nunc fortuna Siculorum C. Marcellum iudicem, ut, | |
| cuius ad statuam Siculi te praetore alligabantur, eius reli- | |
| gione te <his iudicibus> vinctum adstrictumque dedamus. | 15 |