| Ac primo, iudices, hoc signum Mercuri dicebat iste Tyn- | 2.4.91.1 |
| daritanos M. Marcello huic Aesernino vendidisse, atque | |
| hoc sua causa etiam M. Marcellum ipsum sperabat esse | |
| dicturum; quod mihi numquam veri simile visum est, | |
| adulescentem illo loco natum, patronum Siciliae, nomen | 5 |
| suum isti ad translationem criminis commodaturum. | |
| Verum tamen ita mihi res tota provisa atque praecauta est | |
| ut, si maxime esset inventus qui in se suscipere istius culpam | |
| crimenque cuperet, tamen is proficere nihil posset. Eos | |
| enim deduxi testis et eas litteras deportavi ut de istius facto | 10 |
| dubium esse nemini possit. Publicae litterae sunt depor- | 92.1 |
| tatum Mercurium esse Messanam sumptu publico; dicunt | |
| quanti; praefuisse huic negotio publice legatum Poleam. | |
| Quid? is ubi est? Praesto est, testis est. Proagori So- | |
| patri iussu. Quis est hic? Qui ad statuam adstrictus est. | 5 |
| Quid? is ubi est? Vidistis hominem et verba eius audistis. | |
| Demoliendum curavit Demetrius gymnasiarchus, quod is ei | |
| loco praeerat. Quid? hoc nos dicimus? Immo vero ipse | |
| praesens. Romae nuper ipsum istum esse pollicitum sese | |
| id signum legatis redditurum si eius rei testificatio tolleretur | 10 |
| cautumque esset eos testimonium non esse dicturos,—dixit | |
| hoc apud vos Zosippus, et Ismenias, homines nobilissimi et | |
| principes Tyndaritanae civitatis. | |
| Quid? Agrigento nonne eiusdem P. Scipionis monu- | 93.1 |
| mentum, signum Apollinis pulcherrimum, cuius in femore | |
| litteris minutis argenteis nomen Myronis erat inscriptum, ex | |
| Aesculapi religiosissimo fano sustulisti? Quod quidem, | |
| iudices, cum iste clam fecisset, cum ad suum scelus illud | 5 |
| furtumque nefarium quosdam homines improbos duces | |
| atque adiutores adhibuisset, vehementer commota civitas | |
| est. Vno enim tempore Agrigentini beneficium Africani, | |
| religionem domesticam, ornamentum urbis, indicium vi- | |
| ctoriae, testimonium societatis requirebant. Itaque ab iis qui | 10 |
| principes in ea civitate erant praecipitur et negotium datur | |
| quaestoribus et aedilibus ut noctu vigilias agerent ad aedis | |
| sacras. Etenim iste Agrigenti—credo propter multitudinem | |
| illorum hominum atque virtutem, et quod cives Romani, | |
| viri fortes atque honesti, permulti in illo oppido con- | 15 |
| iunctissimo animo cum ipsis Agrigentinis vivunt ac negoti- | |
| antur—non audebat palam poscere aut tollere quae place- | |
| bant. Herculis templum est apud Agrigentinos non longe | 94.1 |
| a foro, sane sanctum apud illos et religiosum. Ibi est ex | |
| aere simulacrum ipsius Herculis, quo non facile dixerim | |
| quicquam me vidisse pulchrius—tametsi non tam multum | |
| in istis rebus intellego quam multa vidi—usque eo, iudices, | 5 |
| ut rictum eius ac mentum paulo sit attritius, quod in preci- | |
| bus et gratulationibus non solum id venerari verum etiam | |
| osculari solent. Ad hoc templum, cum esset iste Agrigenti, | |
| duce Timarchide repente nocte intempesta servorum arma- | |
| torum fit concursus atque impetus. Clamor a vigilibus | 10 |
| fanique custodibus tollitur; qui primo cum obsistere ac | |
| defendere conarentur, male mulcati clavis ac fustibus | |
| repelluntur. Postea convulsis repagulis ecfractisque valvis | |
| demoliri signum ac vectibus labefactare conantur. Interea | |
| ex clamore fama tota urbe percrebruit expugnari deos patrios, | 15 |
| non hostium adventu necopinato neque repentino prae- | |
| donum impetu, sed ex domo atque ex cohorte praetoria | |
| manum fugitivorum instructam armatamque venisse. Nemo | 95.1 |
| Agrigenti neque aetate tam adfecta neque viribus tam in- | |
| firmis fuit qui non illa nocte eo nuntio excitatus surrexerit, | |
| telumque quod cuique fors offerebat arripuerit. Itaque | |
| brevi tempore ad fanum ex urbe tota concurritur. Horam | 5 |
| amplius iam in demoliendo signo permulti homines molie- | |
| bantur; illud interea nulla lababat ex parte, cum alii vecti- | |
| bus subiectis conarentur commovere, alii deligatum omnibus | |
| membris rapere ad se funibus. Ac repente Agrigentini | |
| concurrunt; fit magna lapidatio; dant sese in fugam istius | 10 |
| praeclari imperatoris nocturni milites. Duo tamen sigilla | |
| perparvula tollunt, ne omnino inanes ad istum praedonem | |
| religionum revertantur. Numquam tam male est Siculis | |
| quin aliquid facete et commode dicant, velut in hac re | |
| aiebant in labores Herculis non minus hunc immanissi- | 15 |
| mum verrem quam illum aprum Erymanthium referri | |
| oportere. |