| Hanc virtutem Agrigentinorum imitati sunt Assorini | 2.4.96.1 |
| postea, viri fortes et fideles, sed nequaquam ex tam ampla | |
| neque tam ex nobili civitate. Chrysas est amnis qui per | |
| Assorinorum agros fluit; is apud illos habetur deus et reli- | |
| gione maxima colitur. Fanum eius est in agro, propter ipsam | 5 |
| viam qua Assoro itur Hennam; in eo Chrysae simulacrum | |
| est praeclare factum e marmore. Id iste poscere Assorinos | |
| propter singularem eius fani religionem non ausus est; | |
| Tlepolemo dat et Hieroni negotium. Illi noctu facta manu | |
| armataque veniunt, foris aedis effringunt; aeditumi custo- | 10 |
| desque mature sentiunt; signum quod erat notum vicinitati | |
| bucina datur; homines ex agris concurrunt; eicitur fuga- | |
| turque Tlepolemus, neque quicquam ex fano Chrysae | |
| praeter unum perparvulum signum ex aere desideratum est. | |
| Matris Magnae fanum apud Enguinos est,—iam enim | 97.1 |
| mihi non modo breviter de uno quoque dicendum, sed | |
| etiam praetereunda videntur esse permulta, ut ad maiora | |
| istius et inlustriora in hoc genere furta et scelera veniamus: | |
| in hoc fano loricas galeasque aeneas, caelatas opere Corin- | 5 |
| thio, hydriasque grandis simili in genere atque eadem arte | |
| perfectas idem ille Scipio, vir omnibus rebus praecellentis- | |
| simus, posuerat et suum nomen inscripserat. Quid iam | |
| de isto plura dicam aut querar? Omnia illa, iudices, | |
| abstulit, nihil in religiosissimo fano praeter vestigia violatae | 10 |
| religionis nomenque P. Scipionis reliquit; hostium spolia, | |
| monumenta imperatorum, decora atque ornamenta fanorum | |
| posthac his praeclaris nominibus amissis in instrumento | |
| atque in supellectile Verris nominabuntur. Tu videlicet | 98.1 |
| solus vasis Corinthiis delectaris, tu illius aeris temperationem, | |
| tu operum liniamenta sollertissime perspicis! Haec Scipio | |
| ille non intellegebat, homo doctissimus atque humanissi- | |
| mus: tu sine ulla bona arte, sine humanitate, sine ingenio, | 5 |
| sine litteris, intellegis et iudicas! Vide ne ille non solum | |
| temperantia sed etiam intellegentia te atque istos qui se | |
| elegantis dici volunt vicerit. Nam quia quam pulchra essent | |
| intellegebat, idcirco existimabat ea non ad hominum luxu- | |
| riem, sed ad ornatum fanorum atque oppidorum esse facta, | 10 |
| †ut posteris nostris monumenta religiosa esse videantur†. |