| Audite etiam singularem eius, iudices, cupiditatem, auda- | 2.4.99.1 |
| ciam, amentiam, in iis praesertim sacris polluendis quae non | |
| modo manibus attingi, sed ne cogitatione quidem violari fas | |
| fuit. Sacrarium Cereris est apud Catinensis eadem reli- | |
| gione qua Romae, qua in ceteris locis, qua prope in toto | 5 |
| orbe terrarum. In eo sacrario intimo signum fuit Cereris | |
| perantiquum, quod viri non modo cuius modi esset sed ne | |
| esse quidem sciebant; aditus enim in id sacrarium non est | |
| viris; sacra per mulieres ac virgines confici solent. Hoc | |
| signum noctu clam istius servi ex illo religiosissimo atque | 10 |
| antiquissimo loco sustulerunt. Postridie sacerdotes Cereris | |
| atque illius fani antistitae, maiores natu, probatae ac nobiles | |
| mulieres, rem ad magistratus suos deferunt. Omnibus | |
| acerbum, indignum, luctuosum denique videbatur. Tum | 100.1 |
| iste permotus illa atrocitate negoti, ut ab se sceleris illius | |
| suspicio demoveretur, dat hospiti suo cuidam negotium ut | |
| aliquem reperiret quem illud fecisse insimularet, daretque | |
| operam ut is eo crimine damnaretur, ne ipse esset in | 5 |
| crimine. Res non procrastinatur. Nam cum iste Catina | |
| profectus esset, servi cuiusdam nomen defertur; is accu- | |
| satur, ficti testes in eum dantur. Rem cunctus senatus | |
| Catinensium legibus iudicabat. Sacerdotes vocantur; ex | |
| iis quaeritur secreto in curia quid esse factum arbitrarentur, | 10 |
| quem ad modum signum esset ablatum. Respondent illae | |
| praetoris in eo loco servos esse visos. Res, quae esset iam | |
| antea non obscura, sacerdotum testimonio perspicua esse | |
| coepit. Itur in consilium; servus ille innocens omnibus | |
| sententiis absolvitur,—quo facilius vos hunc omnibus | 15 |
| sententiis condemnare possitis. Quid enim postulas, | 101.1 |
| Verres? quid speras, quid exspectas, quem tibi aut deum | |
| aut hominem auxilio futurum putas? Eone tu servos ad | |
| spoliandum fanum immittere ausus es quo liberos adire ne | |
| ornandi quidem causa fas erat? iisne rebus manus adferre | 5 |
| non dubitasti a quibus etiam oculos cohibere te religionum | |
| iura cogebant? Tametsi ne oculis quidem captus in hanc | |
| fraudem tam sceleratam ac tam nefariam decidisti; nam id | |
| concupisti quod numquam videras, id, inquam, adamasti | |
| quod antea non aspexeras; auribus tu tantam cupiditatem | 10 |
| concepisti ut eam non metus, non religio, non deorum vis, | 102.1 |
| non hominum existimatio contineret. At ex bono viro, | |
| credo, audieras et bono auctore. Qui id potes, qui ne ex | |
| viro quidem audire potueris? Audisti igitur ex muliere, | |
| quoniam id viri nec vidisse neque nosse poterant. Qualem | 5 |
| porro illam feminam fuisse putatis, iudices, quam pudicam, | |
| quae cum Verre loqueretur, quam religiosam, quae sacrari | |
| spoliandi rationem ostenderet? Ac minime mirum, quae | |
| sacra per summam castimoniam virorum ac mulierum fiant, | |
| eadem per istius stuprum ac flagitium esse violata. | 10 |