| Quid ergo? hoc solum auditione expetere coepit, cum id | 2.4.102.11 |
| ipse non vidisset? Immo vero alia complura; ex quibus | |
| eligam spoliationem nobilissimi atque antiquissimi fani, de | |
| qua priore actione testis dicere audistis. Nunc eadem illa, | |
| quaeso, audite et diligenter, sicut adhuc fecistis, attendite. | 103.1 |
| Insula est Melita, iudices, satis lato a Sicilia mari periculo- | |
| soque diiuncta; in qua est eodem nomine oppidum, quo iste | |
| numquam accessit, quod tamen isti textrinum per triennium | |
| ad muliebrem vestem conficiendam fuit. Ab eo oppido | 5 |
| non longe in promunturio fanum est Iunonis antiquum, quod | |
| tanta religione semper fuit ut non modo illis Punicis bellis | |
| quae in his fere locis navali copia gesta atque versata sunt, | |
| sed etiam hac praedonum multitudine semper inviolatum | |
| sanctumque fuerit. Quin etiam hoc memoriae proditum est, | 10 |
| classe quondam Masinissae regis ad eum locum adpulsa | |
| praefectum regium dentis eburneos incredibili magnitudine | |
| e fano sustulisse et eos in Africam portasse Masinissaeque | |
| donasse. Regem primo delectatum esse munere; post, ubi | |
| audisset unde essent, statim certos homines in quinqueremi | 15 |
| misisse qui eos dentis reponerent. Itaque in iis scriptum | |
| litteris Punicis fuit regem Masinissam imprudentem acce- | |
| pisse, re cognita reportandos reponendosque curasse. Erat | |
| praeterea magna vis eboris, multa ornamenta, in quibus | |
| eburneae Victoriae antiquo opere ac summa arte perfectae. | 20 |
| Haec iste omnia, ne multis morer, uno impetu atque uno | 104.1 |
| nuntio per servos Venerios, quos eius rei causa miserat, | |
| tollenda atque asportanda curavit. | |
| Pro di immortales! quem ego hominem accuso? quem | |
| legibus aut iudiciali iure persequor? de quo vos sententiam | 5 |
| per tabellam feretis? Dicunt legati Melitenses publice | |
| spoliatum templum esse Iunonis, nihil istum in religiosis- | |
| simo fano reliquisse; quem in locum classes hostium saepe | |
| accesserint, ubi piratae fere quotannis hiemare soleant, quod | |
| neque praedo violarit ante neque umquam hostis attigerit, | 10 |
| id ab uno isto sic spoliatum esse ut nihil omnino sit re- | |
| lictum. Hic nunc iste reus aut ego accusator aut hoc | |
| iudicium appellabitur? Criminibus enim coarguitur aut | |
| suspicionibus in iudicium vocatur! Di ablati, fana vexata, | |
| nudatae urbes reperiuntur; earum autem rerum nullam sibi | 15 |
| iste neque infitiandi rationem neque defendendi facultatem | |
| reliquit; omnibus in rebus coarguitur a me, convincitur | |
| a testibus, urgetur confessione sua, manifestis in maleficiis | |
| tenetur,—et manet etiam ac tacitus facta mecum sua | |
| recognoscit! | 20 |