| Nimium mihi diu videor in uno genere versari criminum; | 2.4.105.1 |
| sentio, iudices, occurrendum esse satietati aurium animo- | |
| rumque vestrorum. Quam ob rem multa praetermittam; | |
| ad ea autem quae dicturus sum reficite vos, quaeso, iudices, | |
| per deos immortalis,—eos ipsos de quorum religione iam | 5 |
| diu dicimus,—dum id eius facinus commemoro et profero | |
| quo provincia tota commota est. De quo si paulo altius | |
| ordiri ac repetere memoriam religionis videbor, ignoscite: | |
| rei magnitudo me breviter perstringere atrocitatem criminis | |
| non sinit. | 10 |
| Vetus est haec opinio, iudices, quae constat ex antiquis- | 106.1 |
| simis Graecorum litteris ac monumentis, insulam Siciliam | |
| totam esse Cereri et Liberae consecratam. Hoc cum ceterae | |
| gentes sic arbitrantur, tum ipsis Siculis ita persuasum est | |
| ut in animis eorum insitum atque innatum esse videatur. | 5 |
| Nam et natas esse has in his locis deas et fruges in ea terra | |
| primum repertas esse arbitrantur, et raptam esse Liberam, | |
| quam eandem Proserpinam vocant, ex Hennensium nemore, | |
| qui locus, quod in media est insula situs, umbilicus Siciliae | |
| nominatur. Quam cum investigare et conquirere Ceres | 10 |
| vellet, dicitur inflammasse taedas iis ignibus qui ex Aetnae | |
| vertice erumpunt; quas sibi cum ipsa praeferret, orbem | |
| omnem peragrasse terrarum. Henna autem, ubi ea quae | 107.1 |
| dico gesta esse memorantur, est loco perexcelso atque edito, | |
| quo in summo est aequata agri planities et aquae perennes, | |
| tota vero ab omni aditu circumcisa atque directa est; quam | |
| circa lacus lucique sunt plurimi atque laetissimi flores omni | 5 |
| tempore anni, locus ut ipse raptum illum virginis, quem iam | |
| a pueris accepimus, declarare videatur. Etenim prope est | |
| spelunca quaedam conversa ad aquilonem infinita altitudine, | |
| qua Ditem patrem ferunt repente cum curru exstitisse | |
| abreptamque ex eo loco virginem secum asportasse et subito | 10 |
| non longe a Syracusis penetrasse sub terras, lacumque in eo | |
| loco repente exstitisse, ubi usque ad hoc tempus Syracusani | |
| festos dies anniversarios agunt celeberrimo virorum mulie- | |
| rumque conventu. Propter huius opinionis vetustatem, | |
| quod horum in his locis vestigia ac prope incunabula re- | 15 |
| periuntur deorum, mira quaedam tota Sicilia privatim ac | |
| publice religio est Cereris Hennensis. Etenim multa saepe | |
| prodigia vim eius numenque declarant; multis saepe in | |
| difficillimis rebus praesens auxilium eius oblatum est, ut | |
| haec insula ab ea non solum diligi sed etiam incoli custo- | 20 |
| dirique videatur. Nec solum Siculi, verum etiam ceterae | 108.1 |
| gentes nationesque Hennensem Cererem maxime colunt. | |
| Etenim si Atheniensium sacra summa cupiditate expetuntur, | |
| ad quos Ceres in illo errore venisse dicitur frugesque attu- | |
| lisse, quantam esse religionem convenit eorum apud quos | 5 |
| eam natam esse et fruges invenisse constat? Itaque apud | |
| patres nostros atroci ac difficili rei publicae tempore, cum | |
| Tiberio Graccho occiso magnorum periculorum metus ex | |
| ostentis portenderetur, P. Mucio L. Calpurnio consulibus | |
| aditum est ad libros Sibyllinos; ex quibus inventum est | 10 |
| Cererem antiquissimam placari oportere. Tum ex amplis- | |
| simo collegio decemvirali sacerdotes populi Romani, cum | |
| esset in urbe nostra Cereris pulcherrimum et magnificen- | |
| tissimum templum, tamen usque Hennam profecti sunt. | |
| Tanta enim erat auctoritas et vetustas illius religionis ut, | 15 |
| cum illuc irent, non ad aedem Cereris sed ad ipsam | |
| Cererem proficisci viderentur. Non obtundam diutius; | 109.1 |
| etenim iam dudum vereor ne oratio mea aliena ab iudici- | |
| orum ratione et a cotidiana dicendi consuetudine esse | |
| videatur. Hoc dico, hanc ipsam Cererem antiquissimam, | |
| religiosissimam, principem omnium sacrorum quae apud | 5 |
| omnis gentis nationesque fiunt, a C. Verre ex suis templis | |
| ac sedibus esse sublatam. Qui accessistis Hennam, vidistis | |
| simulacrum Cereris e marmore et in altero templo Liberae. | |
| Sunt ea perampla atque praeclara, sed non ita antiqua. Ex | |
| aere fuit quoddam modica amplitudine ac singulari opere | 10 |
| cum facibus perantiquum, omnium illorum quae sunt in eo | |
| fano multo antiquissimum; id sustulit. Ac tamen eo con- | |
| tentus non fuit. Ante aedem Cereris in aperto ac propa- | 110.1 |
| tulo loco signa duo sunt, Cereris unum, alterum Triptolemi, | |
| pulcherrima ac perampla. Pulchritudo periculo, amplitudo | |
| saluti fuit, quod eorum demolitio atque asportatio perdiffi- | |
| cilis videbatur. Insistebat in manu Cereris dextra grande | 5 |
| simulacrum pulcherrime factum Victoriae; hoc iste e signo | |
| Cereris avellendum asportandumque curavit. |