Qui tandem istius animus est nunc in recordatione 2.4.110.8
scelerum suorum, cum ego ipse in commemoratione eorum
non solum animo commovear verum etiam corpore per- 10
horrescam? Venit enim mihi fani, loci, religionis illius in
mentem; versantur ante oculos omnia, dies ille quo, cum
ego Hennam venissem, praesto mihi sacerdotes Cereris
cum infulis ac verbenis fuerunt, contio conventusque
civium, in quo ego cum loquerer tanti gemitus fletusque 15
fiebant ut acerbissimus tota urbe luctus versari videretur.
Non illi decumarum imperia, non bonorum direptiones, 111.1
non iniqua iudicia, non importunas istius libidines, non
vim, non contumelias quibus vexati oppressique erant con-
querebantur; Cereris numen, sacrorum vetustatem, fani
religionem istius sceleratissimi atque audacissimi supplicio 5
expiari volebant; omnia se cetera pati ac neglegere dicebant.
Hic dolor erat tantus ut Verres alter Orcus venisse Hennam
et non Proserpinam asportasse sed ipsam abripuisse Ce-
rerem videretur. Etenim urbs illa non urbs videtur, sed
fanum Cereris esse; habitare apud sese Cererem Hennenses 10
arbitrantur, ut mihi non cives illius civitatis, sed omnes
sacerdotes, omnes accolae atque antistites Cereris esse
videantur. Henna tu simulacrum Cereris tollere audebas, 112.1
Henna tu de manu Cereris Victoriam eripere et deam deae
detrahere conatus es? quorum nihil violare, nihil attingere
ausi sunt in quibus erant omnia quae sceleri propiora sunt
quam religioni. Tenuerunt enim P. Popilio P. Rupilio 5
consulibus illum locum servi, fugitivi, barbari, hostes; sed
neque tam servi illi dominorum quam tu libidinum, neque
tam fugitivi illi ab dominis quam tu ab iure et ab legibus,
neque tam barbari lingua et natione illi quam tu natura et
moribus, neque tam illi hostes hominibus quam tu dis 10
immortalibus. Quae deprecatio est igitur ei reliqua qui
indignitate servos, temeritate fugitivos, scelere barbaros,
crudelitate hostes vicerit?