| Audistis Theodorum et Numenium et Nicasionem, legatos | 2.4.113.1 |
| Hennensis, publice dicere sese a suis civibus haec habere | |
| mandata, ut ad Verrem adirent et eum simulacrum Cereris | |
| et Victoriae reposcerent; id si impetrassent, tum ut morem | |
| veterem Hennensium conservarent, publice in eum, tametsi | 5 |
| vexasset Siciliam, tamen, quoniam haec a maioribus instituta | |
| accepissent, testimonium ne quod dicerent; sin autem ea | |
| non reddidisset, tum ut in iudicio adessent, tum ut de eius | |
| iniuriis iudices docerent, sed maxime de religione quere- | |
| rentur. Quas illorum querimonias nolite, per deos immor- | 10 |
| talis, aspernari, nolite contemnere ac neglegere, iudices! | |
| Aguntur iniuriae sociorum, agitur vis legum, agitur existi- | |
| matio veritasque iudiciorum. Quae sunt omnia permagna, | |
| verum illud maximum: tanta religione obstricta tota pro- | |
| vincia est, tanta superstitio ex istius facto mentis omnium | 15 |
| Siculorum occupavit ut quaecumque accidant publice pri- | |
| vatimque incommoda propter eam causam sceleris istius | |
| evenire videantur. Audistis Centuripinos, Agyrinensis, | 114.1 |
| Catinensis, Aetnensis, Herbitensis complurisque alios pu- | |
| blice dicere quae solitudo esset in agris, quae vastitas, quae | |
| fuga aratorum, quam deserta, quam inculta, quam relicta | |
| omnia. Ea tametsi multis istius et variis iniuriis acciderunt, | 5 |
| tamen haec una causa in opinione Siculorum plurimum | |
| valet, quod Cerere violata omnis cultus fructusque Cereris | |
| in iis locis interisse arbitrantur. Medemini religioni soci- | |
| orum, iudices, conservate vestram; neque enim haec externa | |
| vobis est religio neque aliena; quodsi esset, si suscipere | 10 |
| eam nolletis, tamen in eo qui violasset sancire vos velle | |
| oporteret. Nunc vero in communi omnium gentium reli- | 115.1 |
| gione, inque iis sacris quae maiores nostri ab exteris natio- | |
| nibus adscita atque arcessita coluerunt,—quae sacra, ut | |
| erant re vera, sic appellari Graeca voluerunt,—neglegentes | |
| ac dissoluti si cupiamus esse, qui possumus? | 5 |