| Vnius etiam urbis omnium pulcherrimae atque ornatis- | 2.4.115.6 |
| simae, Syracusarum, direptionem commemorabo et in | |
| medium proferam, iudices, ut aliquando totam huius | |
| generis orationem concludam atque definiam. Nemo fere | |
| vestrum est quin quem ad modum captae sint a M. Mar- | 10 |
| cello Syracusae saepe audierit, non numquam etiam in | |
| annalibus legerit. Conferte hanc pacem cum illo bello, | |
| huius praetoris adventum cum illius imperatoris victoria, | |
| huius cohortem impuram cum illius exercitu invicto, huius | |
| libidines cum illius continentia: ab illo qui cepit conditas, | 15 |
| ab hoc qui constitutas accepit captas dicetis Syracusas. Ac | 116.1 |
| iam illa omitto quae disperse a me multis in locis dicentur | |
| ac dicta sunt, forum Syracusanorum, quod introitu Marcelli | |
| purum a caede servatum est, id adventu Verris Siculorum | |
| innocentium sanguine redundasse, portum Syracusanorum, | 5 |
| qui tum et nostris classibus et Carthaginiensium clausus | |
| fuisset, eum isto praetore Cilicum myoparoni praedonibusque | |
| patuisse; mitto adhibitam vim ingenuis, matres familias | |
| violatas, quae tum in urbe capta commissa non sunt neque | |
| odio hostili neque licentia militari neque more belli neque | 10 |
| iure victoriae; mitto, inquam, haec omnia, quae ab isto per | |
| triennium perfecta sunt; ea quae coniuncta cum illis rebus | |
| sunt de quibus antea dixi cognoscite. | |
| Vrbem Syracusas maximam esse Graecarum, pulcher- | 117.1 |
| rimam omnium saepe audistis. Est, iudices, ita ut dicitur. | |
| Nam et situ est cum munito tum ex omni aditu vel terra | |
| vel mari praeclaro ad aspectum, et portus habet prope in | |
| aedificatione amplexuque urbis inclusos; qui cum diversos | 5 |
| inter se aditus habeant, in exitu coniunguntur et confluunt. | |
| Eorum coniunctione pars oppidi quae appellatur Insula, | |
| mari disiuncta angusto, ponte rursus adiungitur et conti- | |
| netur. Ea tanta est urbs ut ex quattuor urbibus maximis | 118.1 |
| constare dicatur; quarum una est ea quam dixi Insula, | |
| quae duobus portibus cincta in utriusque portus ostium | |
| aditumque proiecta est; in qua domus est quae Hieronis | |
| regis fuit, qua praetores uti solent. In ea sunt aedes sacrae | 5 |
| complures, sed duae quae longe ceteris antecellant, Dianae, | |
| et altera, quae fuit ante istius adventum ornatissima, Mi- | |
| nervae. In hac insula extrema est fons aquae dulcis, cui | |
| nomen Arethusa est, incredibili magnitudine, plenissimus | |
| piscium, qui fluctu totus operiretur nisi munitione ac mole | 10 |
| lapidum diiunctus esset a mari. Altera autem est urbs Syra- | 119.1 |
| cusis, cui nomen Achradina est; in qua forum maximum, | |
| pulcherrimae porticus, ornatissimum prytanium, amplissima | |
| est curia templumque egregium Iovis Olympii ceteraeque | |
| urbis partes, quae una via lata perpetua multisque trans- | 5 |
| versis divisae privatis aedificiis continentur. Tertia est | |
| urbs quae, quod in ea parte Fortunae fanum antiquum | |
| fuit, Tycha nominata est; in qua gymnasium amplissimum | |
| est et complures aedes sacrae, coliturque ea pars et habi- | |
| tatur frequentissime. Quarta autem est quae, quia postrema | 10 |
| coaedificata est, Neapolis nominatur; quam ad summam | |
| theatrum maximum, praeterea duo templa sunt egregia, | |
| Cereris unum, alterum Liberae, signumque Apollinis, qui | |
| Temenites vocatur, pulcherrimum et maximum; quod iste | |
| si portare potuisset, non dubitasset auferre. | 15 |