| Nunc ad Marcellum revertar, ne haec a me sine causa | 2.4.120.1 |
| commemorata esse videantur. Qui cum tam praeclaram | |
| urbem vi copiisque cepisset, non putavit ad laudem populi | |
| Romani hoc pertinere, hanc pulchritudinem, ex qua prae- | |
| sertim periculi nihil ostenderetur, delere et exstinguere. | 5 |
| Itaque aedificiis omnibus, publicis privatis, sacris profanis, | |
| sic pepercit quasi ad ea defendenda cum exercitu, non | |
| oppugnanda venisset. In ornatu urbis habuit victoriae | |
| rationem, habuit humanitatis; victoriae putabat esse multa | |
| Romam deportare quae ornamento urbi esse possent, | 10 |
| humanitatis non plane exspoliare urbem, praesertim quam | |
| conservare voluisset. In hac partitione ornatus non plus | 121.1 |
| victoria Marcelli populo Romano adpetivit quam humanitas | |
| Syracusanis reservavit. Romam quae adportata sunt, ad | |
| aedem Honoris et Virtutis itemque aliis in locis videmus. | |
| Nihil in aedibus, nihil in hortis posuit, nihil in suburbano; | 5 |
| putavit, si urbis ornamenta domum suam non contulisset, | |
| domum suam ornamento urbi futuram. Syracusis autem | |
| permulta atque egregia reliquit; deum vero nullum violavit, | |
| nullum attigit. Conferte Verrem, non ut hominem cum | |
| homine comparetis, ne qua tali viro mortuo fiat iniuria, sed | 10 |
| ut pacem cum bello, leges cum vi, forum et iuris dictionem | |
| cum ferro et armis, adventum et comitatum cum exercitu | |
| et victoria conferatis. | |
| Aedis Minervae est in Insula, de qua ante dixi; quam | 122.1 |
| Marcellus non attigit, quam plenam atque ornatam reliquit; | |
| quae ab isto sic spoliata atque direpta est non ut ab hoste | |
| aliquo, qui tamen in bello religionem et consuetudinis iura | |
| retineret, sed ut a barbaris praedonibus vexata esse videatur. | 5 |
| Pugna erat equestris Agathocli regis in tabulis picta prae- | |
| clare; iis autem tabulis interiores templi parietes vestie- | |
| bantur. Nihil erat ea pictura nobilius, nihil Syracusis quod | |
| magis visendum putaretur. Has tabulas M. Marcellus, cum | |
| omnia victoria illa sua profana fecisset, tamen religione | 10 |
| impeditus non attigit; iste, cum illa propter diuturnam | |
| pacem fidelitatemque populi Syracusani sacra religiosaque | |
| accepisset, omnis eas tabulas abstulit, parietes quorum | |
| ornatus tot saecula manserant, tot bella effugerant, nudos | |
| ac deformatos reliquit. Et Marcellus qui, si Syracusas | 123.1 |
| cepisset, duo templa se Romae dedicaturum voverat, is id | |
| quod erat aedificaturus iis rebus ornare quas ceperat noluit: | |
| Verres qui non Honori neque Virtuti, quem ad modum | |
| ille, sed Veneri et Cupidini vota deberet, is Minervae | 5 |
| templum spoliare conatus est. Ille deos deorum spoliis | |
| ornari noluit, hic ornamenta Minervae virginis in meretri- | |
| ciam domum transtulit. Viginti et septem praeterea tabulas | |
| pulcherrime pictas ex eadem aede sustulit, in quibus erant | |
| imagines Siciliae regum ac tyrannorum, quae non solum | 10 |
| pictorum artificio delectabant, sed etiam commemoratione | |
| hominum et cognitione formarum. Ac videte quanto | |
| taetrior hic tyrannus Syracusanis fuerit quam quisquam | |
| superiorum, quia, cum illi tamen ornarint templa deorum | |
| immortalium, hic etiam illorum monumenta atque ornamenta | 15 |
| sustulit. |