| Iam vero quid ego de valvis illius templi commemorem? | 2.4.124.1 |
| Vereor ne haec qui non viderunt omnia me nimis augere | |
| atque ornare arbitrentur; quod tamen nemo suspicari debet, | |
| tam esse me cupidum ut tot viros primarios velim, praesertim | |
| ex iudicum numero, qui Syracusis fuerint, qui haec viderint, | 5 |
| esse temeritati et mendacio meo conscios. Confirmare | |
| hoc liquido, iudices, possum, valvas magnificentiores, ex | |
| auro atque ebore perfectiores, nullas umquam ullo in templo | |
| fuisse. Incredibile dictu est quam multi Graeci de harum | |
| valvarum pulchritudine scriptum reliquerint. Nimium | 10 |
| forsitan haec illi mirentur atque efferant; esto; verum | |
| tamen honestius est rei publicae nostrae, iudices, ea quae | |
| illis pulchra esse videantur imperatorem nostrum in bello | |
| reliquisse quam praetorem in pace abstulisse. Ex ebore | |
| diligentissime perfecta argumenta erant in valvis; ea detra- | 15 |
| henda curavit omnia. Gorgonis os pulcherrimum cinctum | |
| anguibus revellit atque abstulit, et tamen indicavit se non | |
| solum artificio sed etiam pretio quaestuque duci; nam | |
| bullas aureas omnis ex iis valvis, quae erant multae et | |
| graves, non dubitavit auferre; quarum iste non opere | 20 |
| delectabatur sed pondere. Itaque eius modi valvas reliquit | |
| ut quae olim ad ornandum templum erant maxime nunc | |
| tantum ad claudendum factae esse videantur. | |
| Etiamne gramineas hastas—vidi enim vos in hoc nomine, | 125.1 |
| cum testis diceret, commoveri: quod erat eius modi | |
| ut semel vidisse satis esset, (in quibus neque manu | |
| factum quicquam neque pulchritudo erat ulla, sed tantum | |
| magnitudo incredibilis de qua vel audire satis esset, nimium | 5 |
| videre plus quam semel,) etiam id concupisti? | |
| Nam Sappho quae sublata de prytanio est dat tibi | 126.1 |
| iustam excusationem, prope ut concedendum atque igno- | |
| scendum esse videatur. Silanionis opus tam perfectum, tam | |
| elegans, tam elaboratum quisquam non modo privatus sed | |
| populus potius haberet quam homo elegantissimus atque | 5 |
| eruditissimus, Verres? Nimirum contra dici nihil potest. | |
| Nostrum enim unus quisque, qui tam beati quam iste est | |
| non sumus, tam delicati esse non possumus, si quando | |
| aliquid istius modi videre volet, eat ad aedem Felicitatis, ad | |
| monumentum Catuli, in porticum Metelli, det operam ut | 10 |
| admittatur in alicuius istorum Tusculanum, spectet forum | |
| ornatum, si quid iste suorum aedilibus commodarit: Verres | |
| haec habeat domi, Verres ornamentis fanorum atque oppi- | |
| dorum habeat plenam domum, villas refertas. Etiamne | |
| huius operari studia ac delicias, iudices, perferetis? qui ita | 15 |
| natus, ita educatus est, ita factus et animo et corpore ut | |
| multo appositior ad ferenda quam ad auferenda signa esse | |
| videatur. Atque haec Sappho sublata quantum desiderium | 127.1 |
| sui reliquerit, dici vix potest. Nam cum ipsa fuit egregie | |
| facta, tum epigramma Graecum pernobile incisum est in | |
| basi, quod iste eruditus homo et Graeculus, qui haec sub- | |
| tiliter iudicat, qui solus intellegit, si unam litteram Graecam | 5 |
| scisset, certe non sustulisset. Nunc enim quod scriptum | |
| est inani in basi declarat quid fuerit, et id ablatum indicat. |