| Quid? signum Paeanis ex aede Aesculapi praeclare factum, | 2.4.127.8 |
| sacrum ac religiosum, non sustulisti? quod omnes propter | |
| pulchritudinem visere, propter religionem colere solebant. | 10 |
| Quid? ex aede Liberi simulacrum Aristaei non tuo imperio | 128.1 |
| palam ablatum est? Quid? ex aede Iovis religiosissimum | |
| simulacrum Iovis Imperatoris, quem Graeci Vrion nominant, | |
| pulcherrime factum nonne abstulisti? Quid? ex aede Liberae | |
| <agninum> caput illud pulcherrimum, quod visere solebamus, | 5 |
| num dubitasti tollere? Atque ille Paean sacrificiis anniver- | |
| sariis simul cum Aesculapio apud illos colebatur; Aristaeus, | |
| qui [ut Graeci ferunt, Liberi filius] inventor olei esse dicitur, | |
| una cum Libero patre apud illos eodem erat in templo | |
| consecratus. Iovem autem Imperatorem quanto honore in | 129.1 |
| suo templo fuisse arbitramini? Conicere potestis, si re- | |
| cordari volueritis quanta religione fuerit eadem specie ac | |
| forma signum illud quod ex Macedonia captum in Capitolio | |
| posuerat <T.> Flamininus. Etenim tria ferebantur in orbe | 5 |
| terrarum signa Iovis Imperatoris uno in genere pulcherrime | |
| facta, unum illud Macedonicum quod in Capitolio vidimus, | |
| alterum in Ponti ore et angustiis, tertium quod Syracusis | |
| ante Verrem praetorem fuit. Illud Flamininus ita ex aede | |
| sua sustulit ut in Capitolio, hoc est in terrestri domicilio | 10 |
| Iovis poneret. Quod autem est ad introitum Ponti, id, | 130.1 |
| cum tam multa ex illo mari bella emerserint, tam multa | |
| porro in Pontum invecta sint, usque ad hanc diem integrum | |
| inviolatumque servatum est. Hoc tertium, quod erat Syra- | |
| cusis, quod M. Marcellus armatus et victor viderat, quod | 5 |
| religioni concesserat, quod cives atque incolae colere, | |
| advenae non solum visere verum etiam venerari solebant, | |
| id C. Verres ex templo Iovis sustulit. Vt saepius ad Mar- | 131.1 |
| cellum revertar, iudices, sic habetote, pluris esse a Syra- | |
| cusanis istius adventu deos quam victoria Marcelli homines | |
| desideratos. Etenim ille requisisse etiam dicitur Archimedem | |
| illum, summo ingenio hominem ac disciplina, quem cum | 5 |
| audisset interfectum permoleste tulisse: iste omnia quae | |
| requisivit, non ut conservaret verum ut asportaret requisivit. |