| Iam illa quae leviora videbuntur ideo praeteribo, quod | 2.4.131.8 |
| mensas Delphicas e marmore, crateras ex aere pulcherrimas, | |
| vim maximam vasorum Corinthiorum ex omnibus aedibus | 10 |
| sacris abstulit Syracusis. Itaque, iudices, ii qui hospites ad | 132.1 |
| ea quae visenda sunt solent ducere et unum quidque | |
| ostendere,—quos illi mystagogos vocant,—conversam iam | |
| habent demonstrationem suam. Nam ut ante demonstra- | |
| bant quid ubique esset, item nunc quid undique ablatum | 5 |
| sit ostendunt. | |
| Quid tum? mediocrine tandem dolore eos adfectos esse | |
| arbitramini? Non ita est, iudices, primum quod omnes | |
| religione moventur et deos patrios quos a maioribus acce- | |
| perunt colendos sibi diligenter et retinendos esse arbitrantur; | 10 |
| deinde hic ornatus, haec opera atque artificia, signa, tabulae | |
| pictae Graecos homines nimio opere delectant. Itaque ex | |
| illorum querimoniis intellegere possumus haec illis acer- | |
| bissima videri quae forsitan nobis levia et contemnenda | |
| esse videantur. Mihi credite, iudices,—tametsi vosmet | 15 |
| ipsos haec eadem audire certo scio,—cum multas acceperint | |
| per hosce annos socii atque exterae nationes calamitates et | |
| iniurias, nullas Graeci homines gravius ferunt ac tulerunt | |
| quam huiusce modi spoliationes fanorum atque oppidorum. | |
| Licet iste dicat emisse se, sicuti solet dicere, credite hoc | 133.1 |
| mihi, iudices: nulla umquam civitas tota Asia et Graecia | |
| signum ullum, tabulam pictam <ullam>, ullum denique orna- | |
| mentum urbis sua voluntate cuiquam vendidit; nisi forte | |
| existimatis, posteaquam iudicia severa Romae fieri desierunt, | 5 |
| Graecos homines haec venditare coepisse, quae tum non | |
| modo non venditabant, cum iudicia fiebant, verum etiam | |
| coemebant; aut nisi arbitramini L. Crasso, Q. Scaevolae, | |
| C. Claudio, potentissimis hominibus, quorum aedilitates | |
| ornatissimas vidimus, commercium istarum rerum cum | 10 |
| Graecis hominibus non fuisse, iis qui post iudiciorum | |
| dissolutionem aediles facti sunt fuisse. |