| Acerbiorem etiam scitote esse civitatibus falsam istam | 2.4.134.1 |
| et simulatam emptionem quam si qui clam surripiat aut | |
| eripiat palam atque auferat; nam turpitudinem summam | |
| esse arbitrantur referri in tabulas publicas pretio adductam | |
| civitatem, et pretio parvo, ea quae accepisset a maioribus | 5 |
| vendidisse atque abalienasse. Etenim mirandum in modum | |
| Graeci rebus istis, quas nos contemnimus, delectantur. | |
| Itaque maiores nostri facile patiebantur haec esse apud illos | |
| quam plurima: apud socios, ut imperio nostro quam orna- | |
| tissimi florentissimique essent; apud eos autem quos | 10 |
| vectigalis aut stipendiarios fecerant tamen haec relinque- | |
| bant, ut illi, quibus haec iucunda sunt quae nobis levia | |
| videntur, haberent haec oblectamenta et solacia servitutis. | |
| Quid arbitramini Reginos, qui iam cives Romani sunt, | 135.1 |
| merere velle ut ab iis marmorea Venus illa auferatur? quid | |
| Tarentinos, ut Europam in tauro amittant, ut Satyrum qui | |
| apud illos in aede Vestae est, ut cetera? quid Thespiensis | |
| ut Cupidinis signum, propter quod unum visuntur Thespiae, | 5 |
| quid Cnidios ut Venerem marmoream, quid ut pictam | |
| Coos, quid Ephesios ut Alexandrum, quid Cyzicenos ut | |
| Aiacem aut Medeam, quid Rhodios ut Ialysum, quid Athe- | |
| niensis ut ex marmore Iacchum aut Paralum pictum aut | |
| ex aere Myronis buculam? Longum est et non necessarium | 10 |
| commemorare quae apud quosque visenda sunt tota Asia et | |
| Graecia; verum illud est quam ob rem haec commemorem, | |
| quod existimare vos hoc volo, mirum quendam dolorem | |
| accipere eos ex quorum urbibus haec auferantur. | |
| Atque ut ceteros omittamus, de ipsis Syracusanis co- | 136.1 |
| gnoscite. Ad quos ego cum venissem, sic primum existi- | |
| mabam, ut Romae ex istius amicis acceperam, civitatem | |
| Syracusanam propter Heracli hereditatem non minus esse | |
| isti amicam quam Mamertinam propter praedarum ac | 5 |
| furtorum omnium societatem; simul et verebar ne mulierum | |
| nobilium et formosarum gratia, quarum iste arbitrio prae- | |
| turam per triennium gesserat, virorumque quibuscum illae | |
| nuptae erant, nimia in istum non modo lenitudine sed etiam | |
| liberalitate oppugnarer, si quid ex litteris Syracusanorum | 10 |
| conquirerem. Itaque Syracusis cum civibus Romanis eram, | 137.1 |
| eorum tabulas exquirebam, iniurias cognoscebam. Cum | |
| diutius in negotio curaque fueram, ut requiescerem curam- | |
| que animi remitterem, ad Carpinati praeclaras tabulas | |
| revertebar, ubi cum equitibus Romanis, hominibus ex illo | 5 |
| conventu honestissimis, illius Verrucios, de quibus ante dixi, | |
| explicabam; a Syracusanis prorsus nihil adiumenti neque | |
| publice neque privatim exspectabam, neque erat in animo | |
| postulare. |