| Cum haec agerem, repente ad me venit Heraclius, is qui | 2.4.137.10 |
| tum magistratum Syracusis habebat, homo nobilis, qui | |
| sacerdos Iovis fuisset, qui honos est apud Syracusanos | |
| amplissimus. Agit mecum et cum fratre meo ut, si nobis | |
| videretur, adiremus ad eorum senatum; frequentis esse in | |
| curia; se iussu senatus a nobis petere ut veniremus. Primo | 138.1 |
| nobis fuit dubium quid ageremus; deinde cito venit in | |
| mentem non esse vitandum illum nobis conventum et | |
| locum; itaque in curiam venimus. Honorifice sane con- | |
| surgitur; nos rogatu magistratus adsedimus. Incipit is | 5 |
| loqui qui et auctoritate et aetate et, ut mihi visum est, usu | |
| rerum antecedebat, Diodorus Timarchidi, cuius omnis oratio | |
| hanc habuit primo sententiam: senatum et populum Syra- | |
| cusanum moleste graviterque ferre quod ego, cum in ceteris | |
| Siciliae civitatibus senatum populumque docuissem quid iis | 10 |
| utilitatis, quid salutis adferrem, et cum ab omnibus mandata, | |
| legatos, litteras testimoniaque sumpsissem, in illa civitate | |
| nihil eius modi facerem. Respondi neque Romae in con- | |
| ventu Siculorum, cum a me auxilium communi omnium | |
| legationum consilio petebatur causaque totius provinciae | 15 |
| ad me deferebatur, legatos Syracusanorum adfuisse, neque | |
| me postulare ut quicquam contra C. Verrem decerneretur | |
| in ea curia in qua inauratam C. Verris statuam viderem. | |
| Quod posteaquam dixi, tantus est gemitus factus aspectu | 139.1 |
| statuae et commemoratione ut illud in curia positum monu- | |
| mentum scelerum non beneficiorum videretur. Tum pro | |
| se quisque, quantum dicendo adsequi poterat, docere me | |
| coepit ea quae paulo ante commemoravi, spoliatam urbem, | 5 |
| fana direpta, de Heracli hereditate, quam palaestritis con- | |
| cessisset, multo maximam partem ipsum abstulisse; neque | |
| postulandum fuisse ut ille palaestritas diligeret, qui etiam | |
| inventorem olei deum sustulisset; neque illam statuam esse | |
| ex pecunia publica neque publice datam, sed eos qui here- | 10 |
| ditatis diripiendae participes fuissent faciendam statuen- | |
| damque curasse; eosdem Romae fuisse legatos, illius | |
| adiutores improbitatis, socios furtorum, conscios flagitiorum; | |
| eo minus mirari me oportere si illi communi legatorum | |
| voluntati et saluti Siciliae defuissent. | 15 |