| Vbi eorum dolorem ex illius iniuriis non modo non | 2.4.140.1 |
| minorem sed prope maiorem quam Siculorum ceterorum | |
| esse cognovi, tum meum animum in illos, tum mei consili | |
| negotique totius suscepti causam rationemque proposui, | |
| tum eos hortatus sum ut causae communi salutique ne | 5 |
| deessent, ut illam laudationem, quam se vi ac metu coactos | |
| paucis illis diebus decresse dicebant, tollerent. Itaque, | |
| iudices, Syracusani haec faciunt, istius clientes atque amici. | |
| Primum mihi litteras publicas, quas in aerario sanctiore con- | |
| ditas habebant, proferunt; in quibus ostendunt omnia quae | 10 |
| dixi ablata esse perscripta, et plura etiam quam ego potui | |
| dicere; perscripta autem hoc modo: Quod ex aede Mi- | |
| nervae hoc et illud abesset, quod ex aede Iovis, quod ex | |
| aede Liberi—ut quisque iis rebus tuendis conservandisque | |
| praefuerat, ita perscriptum erat—cum rationem e lege red- | 15 |
| derent et quae acceperant tradere deberent, petisse ut sibi, | |
| quod eae res abessent, ignosceretur; itaque omnis liberatos | |
| discessisse, et esse ignotum omnibus. Quas ego litteras | |
| obsignandas publico signo deportandasque curavi. | |
| De laudatione autem ratio sic mihi reddita est. Primum, | 141.1 |
| cum a C. Verre litterae aliquanto ante adventum meum de | |
| laudatione venissent, nihil esse decretum; deinde, cum | |
| quidam ex illius amicis commonerent oportere decerni, | |
| maximo clamore esse et convicio repudiatos; postea, cum | 5 |
| meus adventus adpropinquaret, imperasse eum qui summam | |
| potestatem haberet ut decernerent; decretum ita esse ut | |
| multo plus illi laudatio mali quam boni posset adferre. Id | |
| adeo, iudices, ut mihi ab illis demonstratum est, sic vos ex | |
| me cognoscite. | 10 |
| Mos est Syracusis ut, si qua de re ad senatum referant, | 142.1 |
| dicat sententiam qui velit; nominatim nemo rogatur, et | |
| tamen, ut quisque aetate et honore antecedit ita primus | |
| solet sua sponte dicere, itaque a ceteris ei conceditur; sin | |
| aliquando tacent omnes, tunc sortito coguntur dicere. Cum | 5 |
| hic mos esset, refertur ad senatum de laudatione Verris. | |
| In quo primum, ut aliquid esset morae, multi interpellant; | |
| de Sex. Peducaeo, qui de illa civitate totaque provincia | |
| optime meritus esset, sese antea, cum audissent ei negotium | |
| facessitum, cumque eum publice pro plurimis eius et | 10 |
| maximis meritis laudare cuperent, a C. Verre prohibitos | |
| esse; iniquum esse, tametsi Peducaeus eorum laudatione | |
| iam non uteretur, tamen non id prius decernere quod ali- | |
| quando voluissent quam quod tum cogerentur. Conclamant | 143.1 |
| omnes et adprobant ita fieri oportere. Refertur de Peducaeo. | |
| Vt quisque aetate et honore antecedebat, ita sententiam | |
| dixit ex ordine. Id adeo ex ipso senatus consulto cogno- | |
| scite; nam principum sententiae perscribi solent. Recita. | 5 |
| 'Qvod verba facta svnt de Sex. Pedvcaeo.' Dicit qui | |
| primi suaserint. Decernitur. Refertur deinde de Verre. | |
| Dic, quaeso, quo modo? 'Qvod verba facta svnt de | |
| C. Verre'—quid postea scriptum est?—'Cvm svrgeret | |
| nemo neqve sententiam diceret'—quid est hoc?—'Sors | 10 |
| dvcitvr.' Quam ob rem? nemo erat voluntarius laudator | |
| praeturae tuae, defensor periculorum, praesertim cum inire | |
| a praetore gratiam posset? Nemo. Illi ipsi tui convivae, | |
| consiliarii, conscii, socii verbum facere non audent. In | |
| qua curia statua tua stabat et nuda fili, in ea nemo fuit, ne | 15 |
| quem nudus quidem filius nudata provincia commoveret. | |
| Atque etiam hoc me docent, eius modi senatus consultum | 144.1 |
| fecisse laudatores ut omnes intellegere possent non lauda- | |
| tionem sed potius inrisionem esse illam quae commone- | |
| faceret istius turpem calamitosamque praeturam. Etenim | |
| scriptum esse ita: qvod is virgis neminem cecidisset— | 5 |
| a quo cognostis nobilissimos homines atque innocentissimos | |
| securi esse percussos; qvod vigilanter provinciam ad- | |
| ministrasset—cuius omnis vigilias in stupris constat | |
| adulteriisque esse consumptas; [cuius modi constat, hoc | |
| vero scriptum esse, quod proferre non auderet reus, accu- | 10 |
| sator recitare non desineret] qvod praedones procvl ab | |
| insvla Sicilia prohibvisset [Verres]—quos etiam intra | |
| Syracusanam insulam recepisset. |