| Haec posteaquam ex illis cognovi, discessi cum fratre | 2.4.145.1 |
| e curia, ut nobis absentibus, si quid vellent, decernerent. | |
| Decernunt statim primum ut cum Lucio fratre hospitium | |
| publice fieret, quod is eandem voluntatem erga Syracusanos | |
| suscepisset quam ego semper habuissem. Id non modo | 5 |
| tum scripserunt, verum etiam in aere incisum nobis tradi- | |
| derunt. Valde hercule te Syracusani tui, quos crebro | |
| commemorare soles, diligunt, qui cum accusatore tuo satis | |
| iustam causam coniungendae necessitudinis putant quod te | |
| accusaturus sit et quod inquisitum in te venerit. Postea | 10 |
| decernitur, ac non varie sed prope cunctis sententiis, ut | |
| laudatio quae C. Verri decreta esset tolleretur. In eo cum | 146.1 |
| iam non solum discessio facta esset, sed etiam perscriptum | |
| atque in tabulas relatum, praetor appellatur. At quis | |
| appellat? magistratus aliqui? Nemo. Senator? Ne id | |
| quidem. Syracusanorum aliqui? Minime. Quis igitur | 5 |
| praetorem appellat? Qui quaestor istius fuerat, P. Caese- | |
| tius. O rem ridiculam! o desertum hominem, desperatum, | |
| relictum! A magistratu Siculo, ne senatus consultum Siculi | |
| homines facere possent, ne suum ius suis moribus, suis | |
| legibus obtinere possent, non amicus istius, non hospes, | 10 |
| non denique aliquis Siculus, sed quaestor populi Romani | |
| praetorem appellat! Quis hoc vidit, quis audivit? Praetor | |
| aequus et sapiens dimitti iubet senatum. Concurrit ad me | |
| maxima multitudo. Primum senatores clamare sibi eripi | |
| ius, eripi libertatem, populus senatum laudare, gratias agere, | 15 |
| cives Romani a me nusquam discedere. Quo quidem die | |
| nihil aegrius factum est multo labore meo quam ut manus | |
| ab illo appellatore abstinerentur. | |
| Cum ad praetorem in ius adissemus, excogitat sane acute | 147.1 |
| quid decernat; nam ante quam verbum facerem, de sella | |
| surrexit atque abiit. Itaque tum de foro, cum iam ad- | |
| vesperasceret, discessimus. Postridie mane ab eo postulo | |
| ut Syracusanis liceret senatus consultum, quod pridie | 5 |
| fecissent, mihi reddere. Ille enim vero negat et ait in- | |
| dignum facinus esse quod ego in senatu Graeco verba | |
| fecissem; quod quidem apud Graecos Graece locutus essem, | |
| id ferri nullo modo posse. Respondi homini ut potui, ut | |
| debui, ut volui. Cum multa tum etiam hoc <me> memini | 10 |
| dicere, facile esse perspicuum quantum inter hunc et illum | |
| Numidicum, verum ac germanum Metellum, interesset; | |
| illum noluisse sua laudatione iuvare L. Lucullum, sororis | |
| virum, quicum optime convenisset, hunc homini alienissimo | |
| a civitatibus laudationes per vim et metum comparare. | 15 |
| Quod ubi intellexi, multum apud illum recentis nuntios, | 148.1 |
| multum tabellas non commendaticias sed tributarias valuisse, | |
| admonitu ipsorum Syracusanorum impetum in eas tabulas | |
| facio in quibus senatus consultum perscripserant. Ecce | |
| autem nova turba atque rixa, ne tamen istum omnino Syra- | 5 |
| cusis sine amicis, sine hospitibus, plane nudum esse ac | |
| desertum putetis! Retinere incipit tabulas Theomnastus | |
| quidam, homo ridicule insanus, quem Syracusani Theo- | |
| ractum vocant; qui illic eius modi est ut eum pueri | |
| sectentur, ut omnes cum loqui coepit inrideant. Huius | 10 |
| tamen insania, quae ridicula est aliis, mihi tum molesta | |
| sane fuit; nam cum spumas ageret in ore, oculis arderet, | |
| voce maxima vim me sibi adferre clamaret, copulati in ius | |
| pervenimus. Hic ego postulare coepi ut mihi tabulas | 149.1 |
| obsignare ac deportare liceret; ille contra dicere, negare | |
| esse illud senatus consultum in quo praetor appellatus esset, | |
| negare id mihi tradi oportere. Ego legem recitare, omnium | |
| mihi tabularum et litterarum fieri potestatem; ille furiosus | 5 |
| urgere nihil ad se nostras leges pertinere. Praetor intelle- | |
| gens negare sibi placere, quod senatus consultum ratum | |
| esse non deberet, id me Romam deportare. Quid multa? | |
| nisi vehementius homini minatus essem, nisi legis sanctionem | |
| poenamque recitassem, tabularum mihi potestas facta non | 10 |
| esset. Ille autem insanus, qui pro isto vehementissime | |
| contra me declamasset, postquam non impetravit, credo, ut | |
| in gratiam mecum rediret, libellum mihi dat in quo istius | |
| furta Syracusana perscripta erant, quae ego antea iam ab | |
| aliis cognoram et acceperam. | 15 |