| Laudent te iam sane Mamertini, quoniam ex tota pro- | 2.4.150.1 |
| vincia soli sunt qui te salvum velint, ita tamen laudent ut | |
| Heius, qui princeps legationis est, adsit, ita laudent ut ad | |
| ea quae rogati erunt mihi parati sint respondere. Ac ne | |
| subito a me opprimantur, haec sum rogaturus: navem | 5 |
| populo Romano debeantne? fatebuntur. Praebuerintne | |
| praetore C. Verre? negabunt. Aedificarintne navem one- | |
| rariam maximam publice, quam Verri dederunt? negare | |
| non poterunt. Frumentum ab iis sumpseritne C. Verres, | |
| quod populo Romano mitteret, sicuti superiores? negabunt. | 10 |
| Quid militum aut nautarum per triennium dederint? nullum | |
| datum dicent. Fuisse Messanam omnium istius furtorum | |
| ac praedarum receptricem negare non poterunt; permulta | |
| multis navibus illinc exportata, hanc navem denique maxi- | |
| mam, a Mamertinis datam, onustam cum isto profectam | 15 |
| fatebuntur. | |
| Quam ob rem tibi habe sane istam laudationem Mamer- | 151.1 |
| tinorum; Syracusanam quidem civitatem ut abs te adfecta | |
| est ita in te esse animatam videmus, apud quos etiam | |
| Verria illa flagitiosa sublata sunt. Etenim minime con- | |
| veniebat ei deorum honores haberi qui simulacra deorum | 5 |
| abstulisset. Etiam hercule illud in Syracusanis merito | |
| reprehenderetur, si, cum diem festum ludorum de fastis | |
| suis sustulissent celeberrimum et sanctissimum, quod eo | |
| ipso die Syracusae a Marcello captae esse dicuntur, idem | |
| diem festum Verris nomine agerent, cum iste a Syracusanis | 10 |
| quae ille calamitosus dies reliquerat ademisset. At videte | |
| hominis impudentiam atque adrogantiam, iudices, qui non | |
| solum Verria haec turpia ac ridicula ex Heracli pecunia | |
| constituerit, verum etiam Marcellia tolli imperarit, ut ei | |
| sacra facerent quotannis cuius opera omnium annorum | 15 |
| sacra deosque patrios amiserant, eius autem familiae dies | |
| festos tollerent per quam ceteros quoque festos dies | |
| recuperarant. |