| LIBER QVINTVS | |
| QVI INSCRIBITVR DE SVPPLICIIS | |
| Nemini video dubium esse, iudices, quin apertissime | 2.5.1.1 |
| C. Verres in Sicilia sacra profanaque omnia et privatim et | |
| publice spoliarit, versatusque sit sine ulla non modo religione | |
| verum etiam dissimulatione in omni genere furandi atque | |
| praedandi. Sed quaedam mihi magnifica et praeclara eius | 5 |
| defensio ostenditur; cui quem ad modum resistam multo | |
| mihi ante est, iudices, providendum. Ita enim causa con- | |
| stituitur, provinciam Siciliam virtute istius et vigilantia | |
| singulari dubiis formidolosisque temporibus a fugitivis atque | |
| a belli periculis tutam esse servatam. Quid agam, iudices? | 2.1 |
| quo accusationis meae rationem conferam? quo me vertam? | |
| ad omnis enim meos impetus quasi murus quidam boni | |
| nomen imperatoris opponitur. Novi locum; video ubi se | |
| iactaturus sit Hortensius. Belli pericula, tempora rei | 5 |
| publicae, imperatorum penuriam commemorabit; tum de- | |
| precabitur a vobis, tum etiam pro suo iure contendet ne | |
| patiamini talem imperatorem populo Romano Siculorum | |
| testimoniis eripi, ne obteri laudem imperatoriam criminibus | |
| avaritiae velitis. | 10 |
| Non possum dissimulare, iudices; timeo ne C. Verres | 3.1 |
| propter hanc eximiam virtutem in re militari omnia quae | |
| fecit impune fecerit. Venit enim mihi in mentem in iudicio | |
| M'. Aquili quantum auctoritatis, quantum momenti oratio | |
| M. Antoni habuisse existimata sit; qui, ut erat in dicendo | 5 |
| non solum sapiens sed etiam fortis, causa prope perorata | |
| ipse arripuit M'. Aquilium constituitque in conspectu | |
| omnium tunicamque eius a pectore abscidit, ut cicatrices | |
| populus Romanus iudicesque aspicerent adverso corpore | |
| exceptas; simul et de illo vulnere quod ille in capite ab | 10 |
| hostium duce acceperat multa dixit, eoque adduxit eos qui | |
| erant iudicaturi vehementer ut vererentur ne, quem virum | |
| fortuna ex hostium telis eripuisset, cum sibi ipse non peper- | |
| cisset, hic non ad populi Romani laudem sed ad iudicum | |
| crudelitatem videretur esse servatus. Eadem nunc ab illis | 4.1 |
| defensionis ratio viaque temptatur, idem quaeritur. Sit fur, | |
| sit sacrilegus, sit flagitiorum omnium vitiorumque princeps; | |
| at est bonus imperator, at felix et ad dubia rei publicae | |
| tempora reservandus. Non agam summo iure tecum, non | 5 |
| dicam id quod debeam forsitan obtinere, cum iudicium | |
| certa lege sit,—non quid in re militari fortiter feceris, sed | |
| quem ad modum manus ab alienis pecuniis abstinueris abs | |
| te doceri oportere; non, inquam, sic agam, sed ita quaeram, | |
| quem ad modum te velle intellego, quae tua opera et quanta | 10 |
| fuerit in bello. |