| Quid dicis? an bello fugitivorum Siciliam virtute tua | 2.5.5.1 |
| liberatam? Magna laus et honesta oratio; sed tamen quo | |
| bello? Nos enim, post illud bellum quod M'. Aquilius | |
| confecit, sic accepimus, nullum in Sicilia fugitivorum bellum | |
| fuisse. 'At in Italia fuit.' Fateor, et magnum quidem ac | 5 |
| vehemens. Num igitur ex eo bello partem aliquam laudis | |
| appetere conaris? num tibi illius victoriae gloriam cum | |
| M. Crasso aut Cn. Pompeio communicatam putas? Non | |
| arbitror hoc etiam tuae deesse impudentiae, ut quicquam | |
| eius modi dicere audeas. Obstitisti videlicet ne ex Italia | 10 |
| transire in Siciliam fugitivorum copiae possent. Vbi, quando, | |
| qua ex parte? cum aut ratibus aut navibus conarentur | |
| accedere? Nos enim nihil umquam prorsus audivimus, sed | |
| illud audivimus, M. Crassi, fortissimi viri, virtute consilioque | |
| factum ne ratibus coniunctis freto fugitivi ad Messanam | 15 |
| transire possent, a quo illi conatu non tanto opere | |
| prohibendi fuissent, si ulla in Sicilia praesidia ad illorum | |
| adventum opposita putarentur. | |
| At cum esset in Italia bellum tam prope a Sicilia, tamen | 6.1 |
| in Sicilia non fuit. Quid mirum? ne cum in Sicilia quidem | |
| fuit eodem intervallo, pars eius belli in Italiam ulla pervasit. | |
| Etenim propinquitas locorum ad utram partem hoc loco | |
| profertur? utrum aditum facilem hostibus an contagionem | 5 |
| imitandi belli periculosam fuisse? Aditus omnis hominibus | |
| sine ulla facultate navium non modo disiunctus sed etiam | |
| clausus est, ut illis quibus Siciliam propinquam fuisse dicis | |
| facilius fuerit ad Oceanum pervenire quam ad Peloridem | |
| accedere. Contagio autem ista servilis belli cur abs te | 7.1 |
| potius quam ab iis omnibus qui ceteras provincias obtinue- | |
| runt praedicatur? An quod in Sicilia iam antea bella fugi- | |
| tivorum fuerunt? at ea ipsa causa est cur ista provincia | |
| minimo in periculo sit et fuerit. Nam posteaquam illinc | 5 |
| M'. Aquilius decessit, omnium instituta atque edicta prae- | |
| torum fuerunt eius modi ut ne quis cum telo servus esset. | |
| Vetus est quod dicam, et propter severitatem exempli | |
| nemini fortasse vestrum inauditum, L. Domitium praetorem | |
| in Sicilia, cum aper ingens ad eum adlatus esset, admiratum | 10 |
| requisisse quis eum percussisset; cum audisset pastorem | |
| cuiusdam fuisse, eum vocari ad se iussisse; illum cupide | |
| ad praetorem quasi ad laudem atque ad praemium accucur- | |
| risse; quaesisse Domitium qui tantam bestiam percussisset; | |
| illum respondisse, venabulo; statim deinde iussu praetoris | 15 |
| in crucem esse sublatum. Durum hoc fortasse videatur, | |
| neque ego ullam in partem disputo: tantum intellego, | |
| maluisse Domitium crudelem in animadvertendo quam in | |
| praetermittendo dissolutum videri. Ergo his institutis pro- | 8.1 |
| vinciae iam tum, cum bello sociorum tota Italia arderet, | |
| homo non acerrimus nec fortissimus, C. Norbanus, in summo | |
| otio fuit: perfacile enim sese Sicilia iam tuebatur, ut ne | |
| quod ex ipsa bellum posset exsistere. Etenim cum nihil | 5 |
| tam coniunctum sit quam negotiatores nostri cum Siculis | |
| usu, re, ratione, concordia, et cum ipsi Siculi res suas ita | |
| constitutas habeant ut iis pacem expediat esse, imperium | |
| autem populi Romani sic diligant ut id imminui aut com- | |
| mutari minime velint, cumque haec a servorum bello pericula | 10 |
| et praetorum institutis et dominorum disciplina provisa sint, | |
| nullum est malum domesticum quod ex ipsa provincia nasci | |
| possit. |