| Quid igitur? nulline motus in Sicilia servorum Verre | 2.5.9.1 |
| praetore, nullaene consensiones factae esse dicuntur? Nihil | |
| sane quod ad senatum populumque Romanum pervenerit, | |
| nihil quod iste publice Romam scripserit; et tamen coeptum | |
| esse in Sicilia moveri aliquot locis servitium suspicor. Id | 5 |
| adeo non tam ex re quam ex istius factis decretisque co- | |
| gnosco. Ac videte quam non inimico animo sim acturus: | |
| ego ipse haec quae ille quaerit, quae adhuc numquam | |
| audistis, commemorabo et proferam. | |
| In Triocalino, quem locum fugitivi iam ante tenuerunt, | 10.1 |
| Leonidae cuiusdam Siculi familia in suspicionem est vocata | |
| coniurationis. Res delata ad istum. Statim, ut par fuit, | |
| iussu eius homines qui fuerant nominati comprehensi sunt | |
| adductique Lilybaeum; domino denuntiatum est, causa | 5 |
| dicta, damnati. Quid deinde? quid censetis? furtum | |
| fortasse aut praedam exspectatis aliquam. Nolite usque | |
| quaque idem quaerere. In metu belli furandi locus qui | |
| potest esse? etiam si qua fuit in hac re occasio praetermissa | |
| est. Tum potuit a Leonida nummorum aliquid auferre, | 10 |
| cum denuntiavit ut adesset; fuit nundinatio aliqua, et isti | |
| non nova, ne causam dicerent; etiam alter locus, ut ab- | |
| solverentur: damnatis quidem servis quae praedandi potest | |
| esse ratio? produci ad supplicium necesse est. Testes | |
| enim sunt qui in consilio fuerunt, testes publicae tabulae, | 15 |
| testis splendidissima civitas Lilybitana, testis honestissimus | |
| maximusque conventus civium Romanorum: fieri nihil | |
| potest, producendi sunt. Itaque producuntur et ad palum | |
| alligantur. Etiam nunc mihi exspectare videmini, iudices, | 11.1 |
| quid deinde factum sit, quod iste nihil umquam fecit sine | |
| aliquo quaestu atque praeda. Quid in eius modi re fieri | |
| potuit? Quod commodum est, exspectate facinus quam | |
| vultis improbum; vincam tamen exspectationem omnium. | 5 |
| Homines sceleris coniurationisque damnati, ad supplicium | |
| traditi, ad palum alligati, repente multis milibus hominum | |
| inspectantibus soluti sunt et Triocalino illi domino redditi. |