| Quid hoc loco potes dicere, homo amentissime, nisi id | 2.5.11.9 |
| quod ego non quaero, quod denique in re tam nefaria, | 10 |
| tametsi dubitari non potest, tamen ne si dubitetur quidem | |
| quaeri oporteat, quid aut quantum aut quo modo acceperis? | |
| Remitto tibi hoc totum atque ista te cura libero; neque | |
| enim metuo ne hoc cuiquam persuadeatur, ut, ad quod | |
| facinus nemo praeter te ulla pecunia adduci potuerit, id tu | 15 |
| gratis suscipere conatus sis. Verum de ista furandi prae- | |
| dandique ratione nihil dico, de hac imperatoria iam tua | |
| laude disputo. Quid ais, bone custos defensorque pro- | 12.1 |
| vinciae? Tu quos servos arma capere et bellum facere in | |
| Sicilia voluisse cognoras et de consili sententia iudicaras, | |
| hos ad supplicium iam more maiorum traditos ex media | |
| morte eripere ac liberare ausus es, ut, quam damnatis | 5 |
| crucem servis fixeras, hanc indemnatis videlicet civibus | |
| Romanis reservares? Perditae civitates desperatis iam | |
| omnibus rebus hos solent exitus exitialis habere, ut da- | |
| mnati in integrum restituantur, vincti solvantur, exsules | |
| reducantur, res iudicatae rescindantur. Quae cum accidunt, | 10 |
| nemo est quin intellegat ruere illam rem publicam haec ubi | |
| eveniant; nemo est qui ullam spem salutis reliquam esse | |
| arbitretur. Atque haec sicubi <facta sunt>, ita facta sunt ut | 13.1 |
| homines populares aut nobiles supplicio aut exsilio leva- | |
| rentur, at non ab iis ipsis qui iudicassent, at non statim, at | |
| non eorum facinorum damnati quae ad vitam et ad fortunas | |
| omnium pertinerent. Hoc vero novum et eius modi est ut | 5 |
| magis propter reum quam propter rem ipsam credibile | |
| videatur, ut homines servos, ut ipse qui iudicarat, ut statim | |
| e medio supplicio dimiserit, ut eius facinoris damnatos | |
| servos quod ad omnium liberorum caput et sanguinem | |
| pertineret. O praeclarum imperatorem nec iam cum | 14.1 |
| M'. Aquilio, fortissimo viro, sed vero cum Paulis, Scipio- | |
| nibus, Mariis conferendum! tantumne vidisse in metu | |
| periculoque provinciae! Cum servitiorum animos in Sicilia | |
| suspensos propter bellum Italiae fugitivorum videret, ne | 5 |
| quis se commovere auderet, quantum terroris iniecit! Com- | |
| prendi iussit; quis non pertimescat? causam dicere do- | |
| minos; quid servo tam formidolosum? Fecisse videri | |
| pronuntiat; exortam videtur flammam paucorum dolore | |
| ac morte restinxisse. Quid deinde sequitur? Verbera | 10 |
| atque ignes et illa extrema ad supplicium damnatorum, | |
| metum ceterorum, cruciatus et crux. Hisce omnibus sup- | |
| pliciis sunt liberati. Quis dubitet quin servorum animos | |
| summa formidine oppresserit, cum viderent ea facilitate | |
| praetorem ut ab eo servorum sceleris coniurationisque | 15 |
| damnatorum vita vel ipso carnifice internuntio redimeretur? |