| Atque in hoc genere audaciae multo etiam impudentius | 2.3.83.1 |
| in decumis Acestensium versatus est; quas cum addixisset | |
| eidem illi Docimo, hoc est Tertiae, tritici modium v, et | |
| accessionem ascripsisset HS md, coegit Acestensis a Docimo | |
| tantundem publice accipere; id quod ex Acestensium pu- | 5 |
| blico testimonio cognoscite. Recita. <Testimonivm pv- | |
| blicvm.> Audistis quanti decumas acceperit a Docimo | |
| civitas, tritici modium v et accessionem: cognoscite nunc | |
| quanti se vendidisse rettulerit. Lex decvmis vendvndis | |
| C. Verre pr. Hoc nomine videtis tritici modium ciↄ ciↄ | 10 |
| ciↄ de capite esse dempta, quae cum de populi Romani | |
| victu, de vectigalium nervis, de sanguine detraxisset aerari, | |
| Tertiae mimae condonavit. Vtrum impudentius ab sociis | |
| abstulit an turpius meretrici dedit an improbius populo | |
| Romano ademit an audacius tabulas publicas commutavit? | 15 |
| Ex horum severitate te ulla vis eripiet aut ulla largitio? | |
| Non eripiet. Sed si eripuerit, non intellegis haec quae | |
| iam dudum loquor ad aliam quaestionem atque ad pecu- | |
| latus iudicium pertinere? Itaque hoc mihi reservabo genus | 84.1 |
| totum integrum: ad illam quam institui causam frumenti | |
| ac decumarum revertar. | |
| Qui cum agros maximos et feracissimos per se ipsum, | |
| hoc est per Apronium, Verrem alterum, depopularetur, ad | 5 |
| minores civitates habebat alios quos tamquam canis immit- | |
| teret, nequam homines et improbos, quibus aut frumentum | |
| aut pecuniam publice cogebat dari. A. Valentius est in | |
| Sicilia interpres, quo iste interprete non ad linguam | |
| Graecam, sed ad furta et flagitia uti solebat. Fit hic in- | 10 |
| terpres, homo levis atque egens, repente decumanus; emit | |
| agri Liparensis miseri atque ieiuni decumas tritici medimnis | |
| dc. Liparenses vocantur; ipsi accipere decumas et nume- | |
| rare Valentio coguntur lucri HS xxx. Per deos immor- | |
| talis, utrum tibi sumes ad defensionem, tantone minoris te | 15 |
| decumas vendidisse ut ad medimna dc HS xxx lucri | |
| statim sua voluntate civitas adderet, hoc est tritici medi- | |
| mnum ii, an, cum magno decumas vendidisses, te expressisse | |
| ab invitis Liparensibus hanc pecuniam? Sed quid ego ex | 85.1 |
| te quaero quid defensurus sis, potius quam cognoscam | |
| ex ipsa civitate quid gestum sit? Recita testimonium | |
| publicum Liparensium, deinde quem ad modum nummi | |
| Valentio sint dati. Testimonivm pvblicvm. Qvo modo | 5 |
| solvtvm sit, ex litteris pvblicis. Etiamne haec tam | |
| parva civitas, tam procul a manibus tuis atque a conspectu | |
| remota, seiuncta a Sicilia, in insula inculta tenuique posita, | |
| cumulata aliis tuis maioribus iniuriis, in hoc quoque fru- | |
| mentario genere praedae tibi et quaestui fuit? Quam tu | 10 |
| totam insulam cuidam tuorum sodalium sicut aliquod mu- | |
| nusculum condonaras, ab hac etiam haec frumentaria lucra | |
| tamquam a mediterraneis exigebantur? Itaque qui tot annis | |
| agellos suos te praetore redimere a piratis solebant, idem se | |
| ipsos a te pretio imposito redemerunt. | 15 |