| Sentio, iudices, moderandum mihi esse iam orationi meae | 2.3.103.1 |
| fugiendamque vestram satietatem. Non versabor in uno | |
| genere diutius, et ita cetera de oratione mea tollam ut in | |
| causa tamen relinquam. Audietis Agrigentinorum, fortissi- | |
| morum virorum, diligentissimorum aratorum, querimonias; | 5 |
| cognoscetis Entellinorum, hominum summi laboris sum- | |
| maeque industriae, dolorem et iniurias; Heracliensium, | |
| Gelensium, Soluntinorum incommoda proferentur; Cati- | |
| nensium, locupletissimorum hominum amicissimorumque, | |
| agros vexatos ab Apronio cognoscetis; Tyndaritanam, | 10 |
| nobilissimam civitatem, Cephaloeditanam, Haluntinam, | |
| Apolloniensem, Enguinam, Capitinam perditas esse hac | |
| iniquitate decumarum intellegetis; Inensibus, Murgentinis, | |
| Assorinis, Helorinis, Ietinis nihil omnino relictum; Ceta- | |
| rinos, Scherinos, parvarum civitatum homines, omnino | 15 |
| abiectos esse ac perditos; omnis denique agros decumanos | |
| per triennium populo Romano ex parte decuma, C. Verri | |
| ex omni reliquo vectigalis fuisse, et plerisque aratoribus | |
| nihil omnino superfuisse; si cui quid [autem] aut relictum | |
| aut remissum sit, id fuisse tantum quantum ex eo quo | 20 |
| istius avaritia contenta fuit redundarit. | |
| Duarum mihi civitatum reliquos feci agros, iudices, fere | 104.1 |
| optimos ac nobilissimos, Aetnensem et Leontinum. Horum | |
| ego agrorum missos faciam quaestus trienni; unum annum | |
| eligam, quo facilius id quod institui explicare possim. | |
| Sumam annum tertium, quod et recentissimus est et ab | 5 |
| isto ita administratus ut, cum se certe decessurum videret, | |
| non laboraret si aratorem nullum in Sicilia omnino esset | |
| relicturus. Agri Aetnensis et Leontini decumas agemus. | |
| Attendite, iudices, diligenter. Agri sunt feraces, annus | |
| tertius, decumanus Apronius. De Aetnensibus perpauca | 105.1 |
| dicam; dixerunt enim ipsi priore actione publice. Memoria | |
| tenetis Artemidorum Aetnensem, legationis eius principem, | |
| publice dicere Apronium venisse Aetnam cum Veneriis; | |
| vocasse ad se magistratus, imperasse ut in foro sibi medio | 5 |
| lecti sternerentur, cotidie solitum esse non modo in publico, | |
| sed etiam de publico convivari; cum in eius conviviis | |
| symphonia caneret maximisque poculis ministraretur, reti- | |
| neri solitos esse aratores, atque ab eis non modo per iniuriam | |
| sed etiam per contumeliam tantum exprimi frumenti quan- | 10 |
| tum Apronius imperasset. Audistis haec, iudices; quae | 106.1 |
| nunc ego omnia praetereo et relinquo. Nihil de luxuria | |
| Aproni loquor, nihil de insolentia, nihil de permissa ab isto | |
| licentia, nihil de singulari nequitia ac turpitudine: tantum | |
| de quaestu ac lucro dicam unius agri et unius anni, quo | 5 |
| facilius vos coniecturam de triennio et de tota Sicilia facere | |
| possitis. Sed mihi Aetnensium brevis est ratio; ipsi enim | |
| venerunt, ipsi publicas litteras deportaverunt; docuerunt | |
| vos quid lucelli fecerit homo non malus, familiaris praetoris, | |
| Apronius. Id, quaeso, ex ipsorum testimonio cognoscite. | 10 |
| <Recita. Testimonivm Aetnensivm.> Quid ais? Dic, dic, | |
| quaeso, clarius, ut populus Romanus de suis vectigalibus, | |
| de suis aratoribus, de suis sociis atque amicis audiat. l | |
| med., HS l. Per deos immortalis! unus ager uno anno tre- | |
| centa milia mod. tritici et praeterea HS l lucri dat Apronio! | 15 |
| Tantone minoris decumae venierunt quam fuerunt, an, cum | |
| satis magno venissent, hic tantus tamen frumenti pecuniaeque | |
| numerus ab aratoribus per vim ablatus est? Vtrum enim | |
| horum dixeris, in eo culpa et crimen haerebit. Nam illud | 107.1 |
| quidem non dices—quod utinam dicas!—ad Apronium non | |
| pervenisse tantum. Ita te non modo publicis tenebo sed | |
| etiam privatis aratorum pactionibus ac litteris ut intellegas | |
| non te diligentiorem in faciendis furtis fuisse quam me in | 5 |
| deprehendendis. Hoc tu feres? hoc quisquam defendet? | |
| hoc hi, si aliter de te statuere voluerint, sustinebunt? uno | |
| adventu ex uno agro Q. Apronium, praeter eam quam dixi | |
| pecuniam numeratam, ccc milia mod. tritici lucri nomine | |
| sustulisse! Quid? hoc Aetnenses soli dicunt? Immo | 108.1 |
| etiam Centuripini, qui agri Aetnensis multo maximam | |
| partem possident; quorum legatis, hominibus nobilissimis, | |
| Androni et Artemoni, senatus ea mandata dedit quae pu- | |
| blice ad civitatem ipsorum pertinebant; de iis iniuriis quas | 5 |
| cives Centuripini non in suis sed in aliorum finibus accepe- | |
| rant, senatus et populus Centuripinus legatos noluit mittere; | |
| ipsi aratores Centuripini, qui numerus est in Sicilia maximus | |
| hominum honestissimorum et locupletissimorum, tris lega- | |
| tos, civis suos, delegerunt, ut eorum testimonio non unius | 10 |
| agri sed prope totius Siciliae calamitates cognosceretis. | |
| Arant enim tota Sicilia fere Centuripini, et hoc in te gravio- | |
| res certioresque testes sunt, quod ceterae civitates suis solum | |
| incommodis commoventur, Centuripini, quod in omnium | |
| fere finibus possessiones habent, etiam ceterarum civitatum | 15 |
| damna ac detrimenta senserunt. |