| Quapropter omnes in hoc iudicio conentur omnia; nihil | 2.1.15.1 |
| est iam quod in hac causa peccare quisquam, iudices, nisi | |
| vestro periculo possit. Mea quidem ratio cum in praeteritis | |
| rebus est cognita, tum in reliquis explorata atque provisa | |
| est. Ego meum studium in rem publicam iam illo tempore | 5 |
| ostendi cum longo intervallo veterem consuetudinem rettuli, | |
| et rogatu sociorum atque amicorum populi Romani, meorum | |
| autem necessariorum, nomen hominis audacissimi detuli. | |
| Quod meum factum lectissimi viri atque ornatissimi, quo in | |
| numero e vobis complures fuerunt, ita probaverunt ut ei qui | 10 |
| istius quaestor fuisset, et ab isto laesus inimicitias iustas perse- | |
| queretur, non modo deferendi nominis, sed ne subscribendi | |
| quidem, cum id postularet, facerent potestatem. In Siciliam | 16.1 |
| sum inquirendi causa profectus; quo in negotio industriam | |
| meam celeritas reditionis, diligentiam multitudo litterarum | |
| et testium declaravit, pudorem vero ac religionem quod, | |
| cum venissem senator ad socios populi Romani, qui in ea | 5 |
| provincia quaestor fuissem, ad hospites meos ac necessarios | |
| causae communis defensor deverti potius quam ad eos qui | |
| a me auxilium petivissent. Nemini meus adventus labori | |
| aut sumptui neque publice neque privatim fuit: vim in | |
| inquirendo tantam habui quantam mihi lex dabat, non | 10 |
| quantam habere poteram istorum studio quos iste vexarat. | |
| Romam ut ex Sicilia redii, cum iste atque istius amici, | 17.1 |
| homines lauti et urbani, sermones eius modi dissipassent, | |
| quo animos testium retardarent, me magna pecunia a vera | |
| accusatione esse deductum, tametsi probabatur nemini, | |
| quod et ex Sicilia testes erant ii qui quaestorem me in | 5 |
| provincia cognoverant, et hinc homines maxime inlustres, | |
| qui, ut ipsi noti sunt, sic nostrum unum quemque optime | |
| norunt, tamen usque eo timui ne quis de mea fide atque | |
| integritate dubitaret donec ad reiciundos iudices venimus. |