| Sciebam in reiciundis iudicibus non nullos memoria | 2.1.17.10 |
| nostra pactionis suspicionem non vitasse, cum in ipsa | |
| accusatione eorum industria ac diligentia probaretur. Ita | 18.1 |
| reieci iudices ut hoc constet, post hunc statum rei publicae | |
| quo nunc utimur simili splendore et dignitate consilium | |
| nullum fuisse. Quam iste laudem communem sibi ait | |
| esse mecum; qui cum P. Galbam iudicem reiecisset, | 5 |
| M. Lucretium retinuit, et cum eius patronus ex eo quae- | |
| reret cur suos familiarissimos, Sex. Peducaeum, Q. Con- | |
| sidium, Q. Iunium reici passus esset, respondit 'quod eos | |
| in iudicando nimium sui iuris sententiaeque cognosset'. | |
| Itaque iudicibus reiectis sperabam iam onus meum vobis- | 19.1 |
| cum esse commune; putabam non solum notis sed etiam | |
| ignotis probatam meam fidem esse et diligentiam. Quod | |
| me non fefellit; nam comitiis meis, cum iste infinita | |
| largitione contra me uteretur, populus Romanus iudicavit | 5 |
| istius pecuniam, quae apud me contra fidem meam nihil | |
| potuisset, apud se contra honorem meum nihil posse | |
| debere. Quo quidem die primum, iudices, citati in hunc | |
| reum consedistis, quis tam iniquus huic ordini fuit, quis | |
| tam novarum rerum iudiciorum iudicumque cupidus qui | 10 |
| non aspectu consessuque vestro commoveretur? Cum in | 20.1 |
| eo vestra dignitas mihi fructum diligentiae referret, id sum | |
| adsecutus, ut una hora qua coepi dicere reo audaci, pe- | |
| cunioso, profuso, perdito spem iudici corrumpendi prae- | |
| ciderem; ut primo die testium tanto numero citato populus | 5 |
| Romanus iudicaret isto absoluto rem publicam stare non | |
| posse; ut alter dies amicis istius ac defensoribus non modo | |
| spem victoriae sed etiam voluntatem defensionis auferret, | |
| ut tertius dies sic hominem prosterneret ut morbo simulato | |
| non quid responderet, sed quem ad modum non respon- | 10 |
| deret, deliberaret. Deinde reliquis diebus his criminibus, | |
| his testibus, et urbanis et provincialibus, sic obrutus atque | |
| oppressus est ut his ludorum diebus interpositis nemo istum | |
| comperendinatum, sed condemnatum iudicaret. |