| Quapropter ego quod ad me attinet, iudices, vici; non | 2.1.21.1 |
| enim spolia C. Verris, sed existimationem populi Romani | |
| concupivi. Meum fuit cum causa accedere ad accusandum: | |
| quae causa fuit honestior, quam a tam inlustri provincia | |
| defensorem constitui et deligi? rei publicae consulere: | 5 |
| quid tam e re publica quam in tanta invidia iudiciorum | |
| adducere hominem cuius damnatione totus ordo cum | |
| populo Romano et in laude et in gratia posset esse? | |
| ostendere ac persuadere hominem nocentem adductum | |
| esse: quis est in populo Romano qui hoc non ex priore | 10 |
| actione abstulerit, omnium ante damnatorum scelera, furta, | |
| flagitia, si unum in locum conferantur, vix cum huius parva | |
| parte aequari conferrique posse? Vos quod ad vestram | 22.1 |
| famam existimationem salutemque communem pertinet, | |
| iudices, prospicite atque consulite: splendor vester facit ut | |
| peccare sine summo rei publicae detrimento ac periculo | |
| non possitis. Non enim potest sperare populus Romanus | 5 |
| esse alios in senatu qui recte possint iudicare, vos si non | |
| potueritis: necesse est, cum de toto ordine desperarit, aliud | |
| genus hominum atque aliam rationem iudiciorum requirat. | |
| Hoc si vobis ideo levius videtur quod putatis onus esse | |
| grave et incommodum iudicare, intellegere debetis primum | 10 |
| interesse utrum id onus vosmet ipsi reieceritis, an, quod | |
| probare populo Romano fidem vestram et religionem non | |
| potueritis, eo vobis iudicandi potestas erepta sit; deinde | |
| etiam illud cogitare, quanto periculo venturi simus ad eos | |
| iudices quos propter odium nostri populus Romanus de | 15 |
| nobis voluerit iudicare. Verum vobis dicam id quod in- | 23.1 |
| tellexi, iudices. Homines scitote esse quosdam quos tantum | |
| odium nostri ordinis teneat ut hoc palam iam dictitent, se | |
| istum, quem sciant esse hominem improbissimum, hoc uno | |
| nomine absolvi velle ut ab senatu iudicia per ignominiam | 5 |
| turpitudinemque auferantur. Haec me pluribus verbis, | |
| iudices, vobiscum agere coegit non timor meus de vestra | |
| fide, sed spes illorum nova, quae cum Verrem a porta | |
| subito ad iudicium retraxisset, non nulli suspicati sunt non | |
| sine causa illius consilium tam repente esse mutatum. | 10 |