| Nunc ne novo querimoniae genere uti possit Hortensius | 2.1.24.1 |
| et ea dicere, opprimi reum de quo nihil dicat accusator, | |
| nihil esse tam periculosum fortunis innocentium quam | |
| tacere adversarios; et ne aliter quam ego velim meum | |
| laudet ingenium, cum dicat me, si multa dixissem, suble- | 5 |
| vaturum fuisse eum quem contra dicerem, quia non dixerim, | |
| perdidisse: morem illi geram, utar oratione perpetua, non | |
| quo iam hoc sit necesse, verum ut experiar utrum ille ferat | |
| molestius me tunc tacuisse an nunc dicere. Hic tu fortasse | 25.1 |
| eris diligens ne quam ego horam de meis legitimis horis | |
| remittam; nisi omni tempore quod mihi lege concessum | |
| est abusus ero, querere, deum atque hominum fidem im- | |
| plorabis, circumveniri C. Verrem quod accusator nolit tam | 5 |
| diu quam diu liceat dicere. Quod mihi lex mea causa | |
| dedit, eo mihi non uti non licebit? Nam accusandi mihi | |
| tempus mea causa datum est, ut possem oratione mea cri- | |
| mina causamque explicare: hoc si non utor, non tibi | |
| iniuriam facio, sed de meo iure aliquid et commodo detraho. | 10 |
| 'Causam enim', inquit, 'cognosci oportet': ea re quidem | |
| quod aliter condemnari reus, quamvis sit nocens, non | |
| potest. Id igitur tu moleste tulisti, a me aliquid factum | |
| esse quo minus iste condemnari posset? nam causa co- | |
| gnita possunt multi absolvi, incognita quidem condemnari | 15 |
| nemo potest. 'Adimo enim comperendinatum': quod | 26.1 |
| habet lex in se molestissimum, bis ut causa dicatur,—quod | |
| aut mea causa potius est constitutum quam tua, aut nihilo | |
| tua potius quam mea. Nam si bis dicere est commodum, | |
| certe utriusque commune est; si eum qui posterius dixit | 5 |
| opus est redargui, accusatoris causa, ut bis ageretur, consti- | |
| tutum est. Verum, ut opinor, Glaucia primus tulit ut com- | |
| perendinaretur reus; antea vel iudicari primo poterat vel | |
| amplius pronuntiari. Vtram igitur putas legem molliorem? | |
| Opinor, illam veterem, qua vel cito absolvi vel tarde con- | 10 |
| demnari licebat. Ego tibi illam Aciliam legem restituo, | |
| qua lege multi semel accusati, semel dicta causa, semel | |
| auditis testibus condemnati sunt, nequaquam tam manifestis | |
| neque tantis criminibus quantis tu convinceris. Puta te | |
| non hac tam atroci, sed illa lege mitissima causam dicere. | 15 |
| Accusabo; respondebis; testibus editis ita mittam in con- | |
| silium ut, etiamsi lex ampliandi faciat potestatem, tamen | |
| isti turpe sibi existiment non primo iudicare. |