| Verum si causam cognosci opus est, parumne cognita est? | 2.1.27.1 |
| Dissimulamus, Hortensi, quod saepe experti in dicendo | |
| sumus. Quis nos magnopere attendit umquam in hoc | |
| quidem genere causarum, ubi aliquid ereptum aut ablatum | |
| a quopiam dicitur? Nonne aut in tabulis aut in testibus | 5 |
| omnis exspectatio iudicum est? Dixi prima actione me | |
| planum esse facturum C. Verrem HS quadringentiens con- | |
| tra leges abstulisse. Quid? hoc planius egissem, si ita | |
| narrassem? 'Dio quidam fuit Halaesinus, qui, cum eius | |
| filio praetore C. Sacerdote hereditas a propinquo permagna | 10 |
| venisset, nihil habuit tum neque negoti neque controversiae. | |
| Verres simul ac tetigit provinciam, statim Messana litteras | |
| dedit, Dionem evocavit, calumniatores ex sinu suo adposuit | |
| qui illam hereditatem Veneri Erycinae commissam esse dic- | |
| erent; hac de re ostendit se ipsum cogniturum.' Possum | 28.1 |
| deinceps totam rem explicare, deinde ad extremum id quod | |
| accidit dicere, Dionem HS deciens centena milia numerasse | |
| ut causam certissimam obtineret; praeterea greges equarum | |
| eius istum abigendos curasse, argenti, vestis stragulae quod | 5 |
| fuerit curasse auferendum. Haec neque cum ego dicerem | |
| neque cum tu negares, magni momenti nostra esset oratio. | |
| Quo tempore igitur auris iudex erigeret animumque atten- | |
| deret? Cum Dio ipse prodiret, cum ceteri qui tum in | |
| Sicilia negotiis Dionis interfuissent, cum per eos ipsos dies | 10 |
| per quos causam Dio diceret reperiretur pecunias sumpsisse | |
| mutuas, nomina sua exegisse, praedia vendidisse; cum | |
| tabulae virorum bonorum proferrentur; cum qui pecuniam | |
| Dioni dederunt dicerent se iam tum audisse eos nummos | |
| sumi ut Verri darentur; cum amici, hospites, patroni Dionis, | 15 |
| homines honestissimi, haec eadem se audisse dicerent. | |
| Opinor, cum haec fierent, tum vos audiretis, sicut audistis: | 29.1 |
| tum causa agi vere videretur. Sic a me sunt acta omnia | |
| priore actione ut in criminibus omnibus nullum esset in | |
| quo quisquam vestrum perpetuam accusationem requireret. | |
| Nego esse quicquam a testibus dictum quod aut vestrum | 5 |
| cuipiam esset obscurum aut cuiusquam oratoris eloquentiam | |
| quaereret. Etenim sic me ipsum egisse memoria tenetis ut | |
| in testibus interrogandis omnia crimina proponerem et expli- | |
| carem, ut, cum rem totam in medio posuissem, tum denique | |
| testem interrogarem. Itaque non modo vos, quibus est | 10 |
| iudicandum, nostra crimina tenetis, sed etiam populus | |
| Romanus totam accusationem causamque cognovit. |