| Catinam cum venisset, oppidum locuples, honestum, | 2.4.50.1 |
| copiosum, Dionysiarchum ad se proagorum, hoc est sum- | |
| mum magistratum, vocari iubet; ei palam imperat ut omne | |
| argentum quod apud quemque esset Catinae conquirendum | |
| curaret et ad se adferendum. Phylarchum Centuripinum, | 5 |
| primum hominem genere, virtute, pecunia, non hoc idem | |
| iuratum dicere audistis, sibi istum negotium dedisse at- | |
| que imperasse ut Centuripinis, in civitate totius Siciliae | |
| multo maxima et locupletissima, omne argentum conqui- | |
| reret et ad se comportari iuberet? Agyrio similiter istius | 10 |
| imperio vasa Corinthia per Apollodorum, quem testem | |
| audistis, Syracusas deportata sunt. Illa vero optima [est], | 51.1 |
| quod, cum Haluntium venisset praetor laboriosus et diligens, | |
| ipse in oppidum noluit accedere, quod erat difficili ascensu | |
| atque arduo, Archagathum Haluntinum, hominem non | |
| solum domi, sed tota Sicilia in primis nobilem, vocari iussit. | 5 |
| Ei negotium dedit ut, quidquid Halunti esset argenti cae- | |
| lati aut si quid etiam Corinthiorum, id omne statim ad mare | |
| ex oppido deportaretur. Escendit in oppidum Archagathus. | |
| Homo nobilis, qui a suis amari et diligi vellet, ferebat gravi- | |
| ter illam sibi ab isto provinciam datam, nec quid faceret | 10 |
| habebat; pronuntiat quid sibi imperatum esset; iubet | |
| omnis proferre quod haberent. Metus erat summus; ipse | |
| enim tyrannus non discedebat longius; Archagathum et | |
| argentum in lectica cubans ad mare infra oppidum exspecta- | |
| bat. Quem concursum in oppido factum putatis, quem | 52.1 |
| clamorem, quem porro fletum mulierum? qui videret | |
| equum Troianum introductum, urbem captam diceret. | |
| Efferri sine thecis vasa, extorqueri alia de manibus mulierum, | |
| ecfringi multorum foris, revelli claustra. Quid enim putatis? | 5 |
| Scuta si quando conquiruntur a privatis in bello ac tumultu, | |
| tamen homines inviti dant, etsi ad salutem communem | |
| dari sentiunt, ne quem putetis sine maximo dolore argen- | |
| tum caelatum domo, quod alter eriperet, protulisse. Omnia | |
| deferuntur. Cibyratae fratres vocantur; pauca improbant; | 10 |
| quae probarant, iis crustae aut emblemata detrahebantur. | |
| Sic Haluntini excussis deliciis cum argento puro domum | |
| revertuntur. |