| Quaestor ex senatus consulto provinciam sortitus es: | 2.1.34.8 |
| obtigit tibi consularis, ut cum consule Cn. Carbone esses | |
| eamque provinciam obtineres. Erat tum dissensio civium, | 10 |
| de qua nihil sum dicturus quid sentire debueris: unum hoc | |
| dico, in eius modi tempore ac sorte statuere te debuisse | |
| utrum malles sentire atque defendere. Carbo graviter fere- | |
| bat sibi quaestorem obtigisse hominem singulari luxuria | |
| atque inertia; verum tamen ornabat eum beneficiis officiisque | 15 |
| omnibus. Ne diutius teneam, pecunia attributa, numerata | |
| est: profectus est quaestor in provinciam: venit exspe- | |
| ctatus in Galliam ad exercitum consularem cum pecunia. | |
| Simul ac primum ei occasio visa est,—cognoscite hominis | |
| principium magistratuum gerendorum et rei publicae ad- | 20 |
| ministrandae,—aversa pecunia publica quaestor consulem, | |
| exercitum, sortem, provinciamque deseruit. Video quid | 35.1 |
| egerim: erigit se, sperat sibi auram posse aliquam adflari | |
| in hoc crimine voluntatis defensionisque eorum quibus Cn. | |
| Carbonis mortui nomen odio sit, quibus illam relictionem | |
| proditionemque consulis sui gratam sperat fore. Quasi vero | 5 |
| id cupiditate defendendae nobilitatis aut studio partium | |
| fecerit, ac non apertissime consulem, exercitum, provin- | |
| ciamque compilarit et propter impudentissimum furtum | |
| aufugerit! est enim obscurum et eius modi factum eius ut | |
| possit aliquis suspicari C. Verrem, quod ferre novos homines | 10 |
| non potuerit, ad nobilitatem, hoc est ad suos, transisse, nihil | |
| fecisse propter pecuniam! Videamus rationes quem ad | 36.1 |
| modum rettulerit: iam ipse ostendet quam ob rem Cn. | |
| Carbonem reliquerit, iam se ipse indicabit. Primum brevi- | |
| tatem cognoscite: accepi, inquit, viciens dvcenta triginta | |
| qvinqve milia qvadringentos decem et septem nvmmos. | 5 |
| dedi stipendio, frvmento, legatis, pro qvaestore, co- | |
| horti praetoriae hs mille sescenta triginta qvinqve | |
| milia qvadringentos decem et septem nvmmos. reliqvi | |
| arimini hs sescenta milia. Hoc est rationes referre? hoc | |
| modo aut ego aut tu, Hortensi, aut quisquam omnium rettu- | 10 |
| lit? Quid hoc est? quae impudentia, quae audacia? quod | |
| exemplum ex tot hominum rationibus relatis huiusce modi | |
| est? Illa tamen HS sescenta milia, quae ne falso quidem po- | |
| tuit quibus data essent describere, quae se Arimini scribit re- | |
| liquisse, quae ipsa HS sescenta milia reliqua facta sunt, neque | 15 |
| Carbo attigit neque Sulla vidit neque in aerarium relata | |
| sunt. Oppidum sibi elegit Ariminum, quod tum, cum iste | |
| rationes referebat, oppressum direptumque erat: non suspi- | |
| cabatur, id quod nunc sentiet, satis multos ex illa calami- | |
| tate Ariminensium testis nobis in hanc rem reliquos esse. | 20 |
| Recita denuo. P. Lentvlo L. Triario qvaestoribvs | 37.1 |
| vrbanis res rationvm relatarvm. Recita. Ex Senatvs | |
| consvlto. Vt hoc pacto rationem referre liceret, eo Sulla- | |
| nus repente factus est, non ut honos et dignitas nobilitati | |
| restitueretur. | 5 |